Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POMIFER

POMIFER, Pomifera, Hortus arboribus fructiferis consitus. Charta Alemannica Goldasti 33: Et falsicia de illum cortinum, aut de illa Pomifera in alio nostro cortino, etc. Et Charta 36: Cum aquis, cum silvis, cum Pumiferis, etc. Chart. Sangall. ann. 744. in Neugart. Cod. Dipl. Alem. tom. 1. n. 10. pag. 12: Cum curtis clausis, cum ortiferis Pumiferis vel officinis, etc. Arbores Pomiferae, quae fructus ferunt, Arbres à fruits. Charta Caroli Crassi Regis, apud Joann. Columbum lib. 2. de Episc. Vasion.: Cum servis et ancillis, campis, occlatis, vineis, perreriis, arboribus Pomiferis et impomiferis, cum molendinis, etc. Adde Chronologiam Lerinensem parte 1. pag. 365.

Pomiferare, Poma, fructus ferre. Gloss. Lat. Graec.: Pomiferat ὀπωροτροφεῖ.