Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONDERO

PONDERO, (PONDERARE) Olim, quod et etiamnum in Belgio obtinet, in more fuit, ut aegros pueros ad Sanctorum feretra vel sepulchra appenderent, et pondus tritico, panibus, aliave re, quam offerre Deo aut Sanctis volebant, exaequarent, addita summa aliqua auri argentive. Vita S. Erminoldi Abb. lib. 2. num. 3: Dominus sancto suo quasi privilegium speciale concessit, quod pueri aegrotantes, ad ejus, ut fieri solet, Ponderati sepulchrum, continuo ejus meritis convalescunt. Num. 4: Cum marca argenti se Ponderans. Num. 9: Ad sepulchrum Sancti nummo se Ponderavit. Occurrit ibi pluries num. 16. 19. 38. 39. 40. 41. et in Miracul. S. Ludgeri Episcopi Mimigard. num. 41. De eo etiam more Wolphardus Presb. lib. 3. de Mirac. S. Walburgis num. 4. ubi librare vocem, pro ponderare, usurpat. Metellus in Quirinalibus: Jura tamen tenet haec specialia, Quod puerilia corpora morbida, Si fuerint ibi cum prece sedula Pensa solo, sequitur reparatio. Idem recitat miraculum aliud de quodam, qui panibus et caseolis ibi se pensans, hos postea distribuebat egenis. Vide Henricum Rebdorffensem ann. 1361. De oblationibus cerae ad corporis pondus agit etiam non semel Anonymus de Mirac. S. Thomae Cantuar. editus a Stapletono cap. 23. 37. 63.

Quod Contrepoiser nostrates dicebant. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 165: Le suppliant et Perrenet Mourin estans en l'eglise de S. Quentin, virent en une chapelle, où l'en Contrepoise les malades, etc. Comput. fabr. S. Petri Insul. xvj. saec.: Jeanne N. pour le Contrepoids de son enfant, deux solz.