Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONDERO

PONDERO,² (PONDERARE) Onerare, Gall. Charger. Caffari Annal. Genuens. lib. 1. apud Murator. tom. 6. col. 256: Et in ipso Consulatu galeae vii. Januensium in plagia de Castaneto supra Pisanos victoriam habuerunt contra naves xxii. et magna pecunia Ponderatas. Rolandinus de Factis in marchia Tarvis. libr. 8. cap. 9: Ponderata sunt plaustra armis, victualibus, gratis et aliis paramentis ad pugnam.