Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONTUS

PONTUS,² Pons. Tabul. Majoris Monast.: Ego Bernardus de Macheco propter turbationem guerrae Pontem de Passu-Arnulfi feci confringere. Monachi vero sancti Martini praedictum Pontum amodo reficient et quemdam turnum ibidem facient. Charta Willelmi Vicecom. Biterr. ann. 990. apud Stephanot. tom. 1. Antiq. Bened. Occitan. MSS. pag. 399: Cum omni honore ecclesiastico qui ad ipsas pertinet, et cum ipso Ponto et cum ipsis insulis usque in ripis vetulis, etc.