Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTIO

PORTIO Terrae, Ut quis juris sui esse censeretur, atque adeo de re aliqua componere posse, necessum erat ut aetatem legitimam consecutus, aliquam terrae portionem possideret. Id colligitur ex Charta Roberti et Petri filiorum Roberti comit. Droc. et Branae ann. 1209. in Chartul. episc. Paris. fol. 91: Ut igitur haec compositio, voluntate nostra et assensu nostro facta, robur in posterum obtineat firmitatis, nos aetatem habentes et Portionem terrae possidentes, et extra manburniam positi, has litteras fieri fecimus et sigillorum nostrorum impressione muniri. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 80.