Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTIO

PORTIO, Pondus quoddam sex uncias habens. Papias.

Portio, Societas. Capitul. Attonis Episc. cap. 95. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 35: Poenitentiae submittantur,... similiter illi qui in hoc consiliati fuerint, vel aliquam habuerint Portionem. Galli diceremus, qui y auroient eu quelque part.

Portio, Pensio annua. Statuta Valent. Eccl. inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 510: Ut possint habere doctorum copiam, statutum est quod semper in cathedralibus Ecclesiis detur Portio magistro grammaticae. Vide Portionare.

Portio Canonica, Pensitatio annua Canonico assignata. Statuta Eccl. Valent. ibid. pag. 144. tom. 4: Canonici praebendati recipiant in canonica Portione xv. denarios. Vide in Canonicus.

Portio Canonica vel Quarta funeralis, Pars oblationum, quae ecclesiae parochiali debetur, dum ad aliam ecclesiam sepultura cum oblationibus ibi faciendis transferri permittitur. Vide Auctor. Jur. Canon.

Portio Congrua, debita, Sufficiens pars reditus beneficii vicario perpetuo assignata. Charta Guidonis Episc. Eduensis ann. 1340. inter Instr. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 109: Assignamus et concedimus praefatae vicariae pro dote sua,... pro Portione sua congrua res, bona, jura, etc. Charta Nicolai Episc. Misn. ann. 1379. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 399: Concedentes saepe dictis Abbati et Monachis in perpetuum ut unum ex suis..... vel etiam sacerdotem secularem Archidiacono Lusaciensi pro tempore praesentatum legitime et admissum, relicta sibi pro victu et hospitalitate Portione debita vicarium perpetuum, vel temporalem, quomodo ipsis magis expedire visum fuerit. Portio unde dicitur in Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 71.