Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTO

PORTO, (PORTARE) Auctor Hist. Miscellae haec Theophanis, τῷ στρατηγήσαντι ϰαλῶς, sic reddidit, qui se bene Portaverat. Phrasis Gall. Qui s'était bien comporté. Regimina Paduae ad ann. 1325. apud Murator. tom. 8. col. 438: Et dictus Potestas cum capitaneo Theotonicorum, male se Portabant inter partes. Vide Portamentum.

Se porter, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 137. Chartoph. reg.: Laquelle femme s'est Portée trèsdésordenéement. Se mesporter, in Lit. ann. 1351. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 577. art. 14.