Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTO

PORTO,⁴ (PORTARE) Ferre, sustinere: dicitur de oneribus et impensis, quibus aliquis obnoxius est. Capitul. gener. S. Pontii Thomer. ann. 1362. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 92: Quae omnia onera transferentur et supportabuntur ad et per prioratum et per dictum priorem S. Crispini, cum aliis etiam oneribus praedictum prioratum S. Crispini Portare solitum consentiant. Infra: Pro aliis oneribus praedictis et aliis utriusque consuetis suportare, etc.