Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTO

PORTO,⁶ (PORTARE) Jus habere cogendi, compellere. Charta ann. 1265. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 206. v°: Qui habebit parvum molendinum, Portat homines suos pro molendo in suo molendino..... Quilibet dominorum Portat homines suos rant, bant, justitiam, etc. Alia ann. 1264. ibid. fol. 210. v°: Dominus qui habebit parvum molendinum, habet jus exinde, ut ipsius homines in dicto molendino molere teneantur.... Quilibet dominorum habet in hominibus suis raptum, bannum, justitiam, etc.