Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PORTO

PORTO,⁷ (PORTARE) Debere, certis praestationibus adstringi. Charta ann. 1204. in Chartul. S. Joan. Laudun. ch. 135: Si forte aliquid, quod venditiones Portel, vel per elemosinam, vel alio modo ad manus praedictae ecclesiae devenerit, infra annum sine contradictione vendere tenebitur. Alia ann. 1269. ex Chartul. S. Vinc. Laudun.: Item dimidium modium vini vinagii ventas Portantem, etc. Alia ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 78: Item sexdecim libras, viginti denarios et obolum Paris. annui census, Portantis vinum et ventas. Domus de xij. solidis in parvis censibus, Portantibus laudes et ventes, in Ch. ann. 1352. ex Lib. pitent. S. Germ. Prat. fol. 101. v°. Galli dicimus, Portant lods et ventes.