Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSSE

POSSE, Potestas, facultas, Gall. Pouvoir. Charta ann. 1246: Quod nihil mali faceret rebus eorum; sed potius in omnibus locis, pro Posse suo, bona fide custodiret. Testam. Guillelmi Episc. Venciens. ann. 1257. tom. 3. novae Gall. Christ. Inter instrum. col. 195: Volens et mandans ut sacrista ecclesiae ipsius monasterii de bonis meis quae in ejus Posse sunt, seu actione dictae institutionis pervenerint, emat et acquirat. Charta Guerardi Archiep. Magunt. ann. 1254. apud Guden. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 642: Quae a nobis et eisdem debent firmiter observari, ab his in quos habemus Posse et qui in nostris munitionibus esse volunt, et a nobis cupiunt defensari. Occurrit praeterea apud Ludewig. tom. 5. Relig. MSS. pag. 450. et Rymer. tom. 1. pag. 590. Se astringunt contra quemlibet... defendere et tueri rebus et corporibus usque ad ultimum Posse, in Orig. belli Hussitici Laur. Byzinii apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 162. Assistere toto Posse, in ch. ann. 1280. apud Gercken. Cod. Dipl. Brandenb. tom. 2. num 202. pag. 353. Bona fide et omni Posse servire, in ch. ann. 1250. apud Wenck. Histor. Hassiac. tom. 1. num. 17. pag. 18. Auctori poematis Ruodlieb Posse sunt divitiae. Fragm. 1. vers. 82: Pauperis est Posse reor, aut virtutis opimae. Fr. 14. vers. 60: Et genus amborum par Posseque divitiarum.

Nostris olim Poier. Assis. Hierosol. cap. 308: Se doient faire deux chartres; l'une sera au Poier dou roy et l'autre au Poier des homes, à ce que, se debat fust, que la chose fust esclercie par les chartres. Alibi: Poer, Pooir.