Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSSE

POSSE,² Exercitus, copiae, Gall. Forces. Charta ann. 1313. apud Rymerum tom. 3. pag. 432: Tunc eos cum equis et harnesiis suis arestes, et salvo custodiri facias, quousque aliud inde praeceperimus, assumpto tecum ad hoc, si necesse fuerit, Posse Comitatus tui. Praeceptum est vicecomiti, quod assumpto secum sufficienti Posse comitatus sui, in propria persona accederet et non omitteret quin caperet, etc. passim in Abbrev. Placitor. ubi videndus Index rerum. Foedus Wilhel. comit. Holland. inter et Joh. reg. Angl. ann. 1213. apud Rymer. tom. 1. pag. 54. edit. 2: Veniam ad ipsum in Anglia cum toto Posse meo, quatenus potero, etc. Chron. Siciliae apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 37: Alioquin dictus Rex Petrus cum suo Posse iret contra ipsum Regem Carolum et exercitum ejus ad debellandum eosdem. Vide Potentatus 3.