Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSSE

POSSE,⁴ Procuratio, auctoritas, vulgo Pouvoir. Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 45: Posse seu procuratio data per Ludovicum comitem Flandriae Philippo duci Burgundiae, etc. Ibid. fol. 119: Processus verbalis dom. de Craon archiepiscopi ducisque Remensis ac paris Franciae et dom. Johannis le Maingre dom. Bouciquault,... in quo sunt incorporata duo Posse sive commissiones regis Karoli V. tunc regnantis, per quem rex praefatus dabat potestatem dicto archiepiscopo et Bouciquault tractandi treugas, abstinentiam guerrae, pacem et concordiam inter Johannam ducissam Britanniae... et Johannem comitem Montisfortis.