Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSSESSIO

POSSESSIO, Praedium quod quis possidet. Vide Festum. Lex Salica tit. 36. § 4: Si quis per malum ingenium in curtem alterius, vel in casam, vel ubicumque miserit aliquid, quod furatum est, nesciente domino cujus Possessio est, etc. Lex Longob. lib. 2. tit. 43. § 1. Carol. M. 27.: Si autem ad quartam (vicem) venire contempserit, Possessio ejus in bannum mittatur. Capit. Caroli Mag. lib. 5. cap. 169. 321.: Qui in vicis vel Possessionibus Chorepiscopi nominantur, etc. Gregorius Turon. de Miracul. S. Martini cap. 23: Erant enim ingenui, et Possessionem propriam possident. Occurrit non semel apud Agrimensores. Vide Gloss. Rigaltii, et Notas Bignonii ad Leg. Salic.

Possessionatus, Habens bona solo. Occurrit in Charta Ricardi II. Regis Angliae apud Willel. Thorn pag. 2159. et in Decreto Sigismundi Reg. Hung. ann. 1435.

Stat. Uladisl. Jagel. ann. 1433. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 93: Spondemus quod nullum terrigenam Possessionatum pro aliquo excessu seu culpa capiemus seu capi mandabimus. Vide supra Impossessionatus, et Haltaus. Glossar. German. voce Inman, col. 1022.

Interdum nude pro eo qui in alicujus rei possessione est. Sic Sacerdotes possessionati dicuntur qui aliquod beneficium possident. Litterae Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1403: Statum et Possessionem omnium et singulorum qui de aliquibus beneficiis ecclesiasticis, tam dignitatibus, quam aliis beneficiis ecclesiasticis quibuscumque, Possessionati existunt. Laur. Byzinius in Orig. belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 210: Immaculati, hoc est, sacerdotes qui non sunt Possessionati, et ab omni pulvere cupiditatis excussi. Hinc

Possessionati Monachi, nostris Moines rentés, Dotati, quibus attributae sunt possessiones. Acta ad Concil. Basil. spectantia apud Marten. tom. 8. Ampliss. Collect. col. 250: Omnes religiones tam monachorum Possessionatorum, quam Fratrum mendicantium, sunt reprobatae.

Possessio Episcopi, Illius districtus, dioecesis. Capit. lib. 7. c. 74: Ut unusquisque Episcopus..... providentiam gerat omnis Possessionis quae sub ejus est potestate. Vide Posse 3.

Possessio Taedialis. Vide Tedialis.

Possessio, perperam pro Processio, in Instrum. ann. 1192. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 24.

Possessive Habere, Possidere jure Proprietario. Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 116: Hos ergo redditus sic distinctos cum omni juris plenitudine, quo ritu proprietario ipsos hactenus habui Possessive, per legitimae venditionis traductionem.... tradidi. Vide Potestative.