Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSTQUAM

POSTQUAM, a Gallico Puisque, Quoniam, quandoquidem, quippe quod. Lit. remiss. ann. 1351. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 66: Iste hardellus est audacia magna motus, qui potavit de vino, Postquam michi displicebat. Aliae ann. 1386. in Reg. 134. ch. 52: Super quibus idem Chabertus multum ad hoc indignatus;... dixit quod Postquam eum juvare nolebat in solutione praedicta, ipse volebat quod eorum amor dissolveretur.