Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POSTULO

POSTULO, (POSTULARE) Causas agere. Formulae vett. promot. Episcop. tom. 2. Capitul. col. 598: Si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, Postulaverit, si quis fidelis administraverit, etc.

Postulare alicui, quomodo Gallice dicimus Postuler à quelqu'un. Consuetud. Fontanell. MSS.: Habitum religionis domno Abbati Postulare, etc.

Postulari significatione activa usurpatur in Litteris ann. 1004. apud Valesium in Notitia Gall. pag. 331. col. 2: Cernens ergo Praesul humilitatem illorum, fecit eis sicut fuerant Postulati.

Postulari dicitur, qui communi Cleri et populi decreto ad Episcopatum eligitur, apud Gregorium M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 51. 52. 89. lib. 11. Epist. 14. lib. 12. Epist. 6.

Maxime vero postulari dicebantur, qui ex aliena parochia erant, cum id non liceret, nisi ex cessione, ut loquitur idem Gregorius lib. 4. Epist. 19. id est licentia sui Episcopi. Is enim invaluerat Ecclesiae mos, ut Episcopi ex alienis Ecclesiis non assumerentur, ut est in Decretali Caelestini PP. cap. 18. et apud Nicolaum PP. Epist. 54. Ex quibus Joannes VIII. PP. pro Ecclesia Eduensi in Tabulario ejusdem Ecclesiae: Decernimus et regulariter ordinamus, ut deinceps nemo Regum vel aliqua persona vobis superponere vel ordinare, aut successoribus vestris praesumat, nisi ex filiis ipsius Ecclesiae, secundum scripta Canonum, quem Clerus elegerit, et populus proclamaverit, si in ea dignus reperiri potuit. Quod si in ea, quod forte accidere non credimus, inventus non fuerit, unanimi eorum consilio tam cleri quam populi de aliis dignissimus expetatur. Hinc

Postulatio definitur unanimis petitio, per quam is qui secundum Canones vel ad Clerum, vel ad dignitatem Ecclesiasticam, etiam regularem, assumi non potest, ex dispensatione tamen et gratia, causa cognita, a superiori admittitur. Cum autem Postulatio adversetur juri communi, ideo concordi omnium calculo fieri debet cap. 3. et 4. de postul. praelat. extr. adeo ut si concurrat postulalio cum electione, duplo major debeat esse postulantium, cap. bonae, eod. In eo tamen differunt, quod postulatio ex mera liberalitate superioris pendeat, cap. 5. cod. Postulationem enim plus gratia quam jus requirit admitti, inquit Honorius III.

Postulari etiam dicitur, qui ad aliquam dignitatem ecclesiasticam aut regularem electus, patrono admittendus proponitur. Intrument. ann. 1261. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 257: Frater Johannes supprior Berncester a canonicis de Chetwood, petita prius licentia a dom. Rege patrono suo eligendi et obtenta, in Priorem de Chetwood Postulatur.

Postulare Feudum, Illius investituram a domino feudali petere. Vide supra in Feudum patrimoniale.

Postulatio, apud Gromaticos. Vide Glossar. Rigaltii.