Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTENS

POTENS Nuncius, Procurator mandato instructus, Germ. Machtbote. Vide Haltaus. Glossar. Germ. in hac voce col. 1286. Chart. Ottokar. dom. Styriae ann. 1156. in Ludewig. Reliq. MSS. tom. 4. pag. 202: De clamatione vel notificatione illius praeconis, quem sibi abbas vel Potens ejus Nuncius debet ad latus ipsius advocati sedere, etc.