Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): elementum

elementum

a) Element im eigentlichen Sinne des Wortes, d. i. Urbestandteil, Anfangsgrund, das aristotelische στοιχεῖον (Aristoteles: Metaph. IV. 3, 1014. a. 26), der Gegensatz zu elementatum (→ elementare): primo ostendit, quomodo elementum proprie dicatur, 5 met. 4 a; quattuor sunt de ratione elementi. Quorum primum est, ut sit causa sicut ex quo, per quod patet, quod elementum ponitur in genere causae materialis. Secundum est, quod sit principium, ex quo aliquid fit primo; cuprum enim est, ex quo fit statua, non tamen est elementum, quia habet aliquam aliam materiam, ex qua fit. Tertium est, quod sit inexistens sive intrinsecum, per quod differt elementum ab omni eo, ex quo fit aliquid sicut ex transeunte, sive sit privatio aut contrarium, sive materia contrarietati et privationi subiecta, quae est materia transiens. Ut cum dicimus, quod homo musicus fit ex homine non musico vel musicum ex non musico. Elementa enim oportet manere in his, quorum sunt elementa. Quartum est, quod habeat aliquam speciem, quae non dividatur in alias species, per quod differt elementum a materia prima, quae nullam speciem habet, et etiam ab omnibus materiis, quae in diversas species resolvi possunt, sicut sanguis et huiusmodi. Propter hoc dicit, quod elementum est ex quo aliquid componitur quantum ad primum; primo quantum ad secundum; inexistente quantum ad tertium; indivisibile specie in aliam speciem quantum ad quartum, ib.; vgl. 1 phys. 1 a & 2 b; 1 cael. pr. & 18 f; 3 cael. 4 a & 8 d & e; 1 gener. pr.; 2 gener. 3 a; 1 meteor. 1 c; 12 met. 2 a; th. I. 85. 8 ob. 1; nom. 8. 2; in quibusdam sacramentis non est elementum, sed elementatum, sicut in extrema unctione est oleum, 4 sent. 1. 1. 1. 5 ob. 2; elementa enim dicuntur illa, quae primo traduntur in grammatica, Hebr. 5. 2.

Über das Verhältnis von elementum zu causa & principium heißt es: causa est in plus (←), quam elementum. Elementum enim est, ex quo componitur res primo et est in eo, ut dicitur in V. Metaph. (c. 3, 1014. a. 26 sq.), sicut litterae sunt elementa locutionis, non autem syllabae. Causae autem dicuntur, ex quibus aliqua dependent secundum suum esse vel fieri, unde etiam, quae sunt extra rem vel quae sunt in re, ex quibus non componitur res primo, possunt dici causae, non tamen elementa. Principium vero importat (schließt ein) quendam ordinem alicuius processus (Ausgang); unde aliquid potest esse principium, quod non est causa, sicut id, unde incipit motus, est principium motus, non tamen causa, et punctum est principium lineae, non tamen causa, 1 phys. 1 a; vgl. 5 met. 1 a; 12 met. 4 f.

Zu forma elementi → forma sub b; zu liber e. Euclidis → liber sub a; zu qualitas e. → qualitas; zu virtus e. → virtus sub a.

Als Arten des elementum gehören hierher: 1. elementum concretius (pot. 4. 2 ad 31) = das zusammengewachsenere oder dichtere Element (multum habens de materia et parum de forma, ib.). 2. e. corporale sive corporeum (cg. IV. 63; 1 cael. 18 f; 3 cael. 8 d, e & g; 1 meteor. 1 a & c) = der körperliche Urbestandteil oder der Urbestandteil, welcher einen Körper bildet (dicit autem elementa corporalia ad differentiam primorum principiorum, scilicet materiae et formae, quae non sunt corpora, sed corporum elementa seu principia, ignis autem et aqua et terra corpora sunt et sunt aliorum corpora elementa, 1 meteor. 1 a). 3. e. corporis (3 cael. 8 d & f-h; 5 met. 4 a) = der Urbestandteil eines Körpers (illa enim dicuntur corporum esse elementa, in quae ultimo resolvuntur omnia corpora mixta, et per consequens ea sunt, ex quibus primo componuntur huiusmodi corpora, 5 met. 4 a). 4. e. demonstrationis (1 anal. 36 e & f; 3 cael. 8 e; 5 met. 4 a) = der Urbestandteil eines Beweises (nihil enim aliud sunt elementa sive principia demonstrationum, quam propositiones immediatae, 1 anal. 36 e; illae enim demonstrationes, quae existunt in tribus terminis tantum, dicuntur esse aliarum elementa; nam ex his componuntur aliae demonstrationes et in eas resolvuntur, 5 met. 4 a). 5. e. extremum & e. medium (1 cael. 3 i & 5 d; 2 cael. 4 h) = das äußerste oder zuäußerst sich befindende (nämlich Feuer und Erde) und das mittlere Element (nämlich Luft und Wasser). 6. e. grossum & e. subtile sive nobile (th. I. 74. 1 ob. 2; 2 sent. 15. 2. 1 c) = das dicke oder grobe (nämlich Wasser und Erde) und das feine oder edle Element (nämlich Feuer und Luft). 7. e. inferius & e. superius (th. I. 91. 1 c; cg. IV. 30) = das (seinem natürlichen Orte nach) untere (nämlich Wasser und Erde) und das obere Element (nämlich Feuer und Luft). 8. e. inordinatum & e. ordinatum (1 cael. 23 b) = das ungeordnete und das geordnete Element. 9. e. leve (cg. IV. 87) = das leichte Element (nämlich Feuer und Luft). 10. e. locutionis sive vocis (1 phys. 1 a; 3 cael. 8 d & e; 5 met. 4 a) = das Element der Sprache oder des Wortes (litterae sunt elementa locutionis, non autem syllabae, 1 phys. 1 a; dicimus enim, ipsas litteras esse elementa vocis, quia ex eis omnis vox componitur et primo, 5 met. 4 a). 11. e. medium, → e. extremum. 12. e. mundi (cg. I. 20; III. 120) = der Urbestandteil der Welt. 13. e. nobile, → e. grossum. 14. e. ordinatum, → e. inordinatum. 15. e. scientiae politicae (1 eth. 2 g) = der Anfangsgrund der Staatswissenschaft. 16. e. subtile, → e. grossum. 17. e. superius, → e. inferius. 18. e. terrestre (th. I. 71. 1 ad 2; 91. 3 ad 2) = das erdartige oder aus Erde bestehende Element. 19. e. vocis, → e. locutionis.

b) Element im weitern Sinne, d. i. Bestandteil eines Dinges im Sinne seiner Materie: elementum accipitur communiter pro quolibet corporali visibili . . . et utimur tali modo loquendi propter verbum Augustini, qui dicit . . . accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, 4 sent. 1. 1. 1. 5 ad 2; vgl. th. III. 60. 4 a; 66. 1 ob. 3.

Arten des elementum in diesem Sinne sind. 1. elementum elementatum & e. simplex (4 sent. 1. 1. 1. 5 ad 2) = die aus zwei oder mehreren Grundstoffen (→ elementum sub a) zusammengesetzte und die einfache oder nur aus einem einzigen solchen Grundstoff bestehende Materie. 2. e. primum (cg. IV. 63 & 80; 1 meteor. 3 g & 4 a & e) = der erste Bestandteil der Welt, unter welchem bald eines von den sog. vier Elementen (ipsumque corpus hominis usque ad prima elementa resolvatur, cg. IV. 80), bald der Sternenhimmel (primum elementum, scilicet caeleste corpus, 1 meteor. 3 g) zu verstehen ist. 3. e. sensibile (th. III. 60. 4 a; 4 sent. 1. 1. 4. 1 ob. 3) = die sinnlich wahrnehmbare Materie. 4. e. simplex, → e. elementatum.

c) Element im uneigentlichen Sinne, d. i. Grundursache, Prinzip: Ostendit, quomodo elementum dicatur transumptive, 5 met. 4 b; transtulerunt quidam hoc nomen elementum ad significandum aliquid, quod est unum et parvum et ad multum utile. Ex hoc enim, quod elementum est indivisibile in diversas species, acceperunt, quod sit unum, ex eo vero, quod est primum, quod sit simplex, ex eo vero, quod ex elementis alia componuntur, acceperunt, quod sit utile ad multa. Unde hanc rationem (Begriff) elementi constituerunt, ut elementum dicerent omne illud, quod est parvum in quantitate et simplex, quasi ex aliis non compositum, et indivisibile in diversa. Hac autem ratione elementi constituta, per transumptionem contingebat eis, ut duos modos elementorum adinvenirent, quorum primus est, ut ea, quae sunt maxime universalia, dicerent elementa. Universale enim est unum secundum rationem, et est simplex, quia eius definitio non componitur ex diversis, et est in multis et sic est ad multum utile, sive sit in omnibus, sicut unum et ens, sive in pluribus, sicut alia genera. Per eandem vero rationem contingebat eis secundo, quod punctum et unitatem dicerent esse principia vel elementa, quia utrumque eorum est unum simplex et ad multa utile, ib.; ponit autem hic large elementa loco principiorum, nam elementum proprie non est nisi causa intrinseca, 12 met. 2 a; determinat in universali et in particulari causas et elementa, per quae salvantur, 5 pol. 7 a; vgl. ib. b-nn.

Arten des elementum, welche hierher gehören, sind: 1. elementum materiale (4 sent. 1. 1. 4. 1 ob. 3 & 4 ob. 1; 11. 1. 2 c; 14. 1. 1. 1 ad 1) = das nach Weise der Materie sich verhaltende Prinzip (in definitione hac oportet quod materiale elementum accipiatur communiter pro causa sensibili, sive sit materia aliqua res corporalis, sive sit actus aliquis sensibilis, ib. 14. 1. 1. 1 ad 1). 2. e. universale (3 cael. 8 d) = das allgemeine Prinzip eines Dinges (universalia elementa sunt materia et forma, ib.; vgl. 1 phys. 13 a; 5 met. 4 b).