Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTENTIA

POTENTIA,² Scipio, fulcrum subalare, nostris vulgo Potence. Mirac. S. Lifardi saec. 1. Bened. pag. 164: S. Lifardum viderunt assistere tenentem baculum in manu dextera, qui vulgari vocabulo nuncupari Potentia consuevit. Bulla Bonifacii VIII. PP. ann. 1297. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 88: Habitum vero cum signo quod Potenciam vocant, in honorem ipsius B. Anthonii tam abbas quam canonici seu fratres praefati juxta morem solitum ipsius hospitalis, semper et ubique deportent. Mirac. MSS. Urbani V. PP.: Stetit impetens, nec poterat ambulare nisi cum Potentiis sive crossis. Occurrit praeterea apud Martenium tom. 3. Anecd. col. 1942. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 1008. in Actis SS. tom. 2. Januar. pag. 161. tom. 4. Maii pag. 571. etc.

Unde Potencier, qui ejusmodi potentia prae infirmitate utitur. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 241: La femme d'un appellé le Caumunier, Potencier et cousturier. Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1: As Potenciers fait jetter puer Leurs potences et leurs bastons.

Pastoc, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1457. ex Reg. 189. ch. 181: Le suppliant d'un Pastoc et potence qu'il avoit et dont il se soustenoit,.... frappa deux ou trois coups icellui Simon.

Potentia, Manubrium, a forma sic nuncupatum. Inventar. MS. thes. Sedis Apost. ann. 1295: Item unam Potentiam, quae est sicut uno manica cultelli, cum baculo curto de sandalis.