Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POTO

POTO, (POTARE) nomine matrimonii. Statutum Synodale Nicolai Episcopi Andegavens. ann. 1277. cap. 3: Intelleximus nonnullos volentes et intendentes matrimonium ad invicem contrahere, nomine matrimonii Potare, et per hoc credentes se ad invicem matrimonium contraxisse, carnaliter se commiscent. Verum cum per hoc nullum matrimonium contrahatur, et ob hoc quoniam plures jam fuerint decepti, vobis firmiter injungimus, quod frequenter et in publice Ecclesiis parochialibus vestris dicatis, quod per praedicta ejusmodi matrimonium nec sponsalia contrahantur. Haec et si prolixiora descripsimus, ut saeculi abusum, et proverbii vulgaris originem indicaremus, Boire et manger, coucher ensemble, c'est mariage ce me semble. Huc forte spectant sequentia ex Concilio Arelatensi ann. 1260. cap. 4: Caeterum quia jam in partibus Provinciae, quasi passim absque autoritate Ecclesiae, suorum, suarumque praesumunt firmare conjugia, etc. Vide in Bibere.