Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAEBENDA

PRAEBENDA, Praebitio, παροχή, in Glossis Lat. Gr. Neutro porro genere vox praebenda, usurpata a Latinis pro annonis militaribus, a Plauto in Persa, Livio lib. 2. belli secundi Punici, A. Gellio lib. 15. cap. 4. et Ulpiano in leg. 19. D. de Testibus. (22, 5) Praebendas eadem notione dixit Senator lib. 5. Epist. 42: Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem: ut eorum Praebendae quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicujus dispendio comparari. Hinc

Praebendae dictae cibi ac potus portiones diurnae, quae Monachis, Canonicis, aliisve quibusvis dantur ac praebentur. Additio 3. ad Capitul. cap. 112: Volumus... ut Canonici Clerici, qui in civitatibus vel Monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestitum habere possunt, ut hoc, juxta Apostolum, contenti sint, etc. Infra: Si quis haec statuta contempserit, utrisque careat, et beneficio et Praebenda: atque si gradibus fruitur Ecclesiasticis, ipsis privetur. Ubi observanda etiam beneficiorum Ecclesiasticorum nomenclatura. S. Hugo Abbas Cluniacensis in Epist. ad Alphonsum Regem Hispaniae: Et super haec statuimus ut Praebendam quotidianam habeat in refectorio ad majorem mensam, etc. Acta Murensis Monasterii pag. 43: Dedit totum quod ipse possederat, ea conditione, ut quamdiu viveret, haberet a nobis Praebendam. Vita B. Mariani Abbatis Ratisponensis n. 30: Deinde si viri fratres de S. Petro omni die ad refectionem venire indigeant, ut quando velint venire ad nos, talis Praebenda eis apponitur, ut cuilibet fratrum majoris congregationis. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 6: Fratres amavit, Praebendam adauxit. Adde cap. 10. Chunradus de Fabaria cap. 8: Ipse Praebendam nocturnam de bonis sanctae Fidis adauxit in pane, qui dimidius in refectorio fratribus dabatur. Traditiones Fuldenses lib. 3. tradit. 32: Tradimus ad augmentum Praebendae vestrae ex compassione paupertatis, quam in cotidiano victu habetis, etc. Helgaudus in Roberto Rege: Centum Clericis pauperibus Praebendam panis, piscis et vini concedebat. Manegoldus Decanus apud Goldastum tom. 2. Alemann.: Quasdam enim Praebendas Cellerarius ex officio suo fratribus ministrat, quasdam Praepositus seu Decanus, quasdam Custos, quasdam Camerarius, quasdam Portarius, quasdam Hospitalarius, quasdam Refectorarius: quorum omnium Praebendae subnotatae habentur, etc. Statuta S. Claudii ann. 1448: Pittantiarius ad causam sui officii percipit unam duplicem Praebendam panis et vini, qui sunt quotidie quinque panes et quatuor pintae vini. Tabul. Calense ann. 1247: Praebendae clericorum S. Georgii in pane et vino et potagio, et pitanciis, etc. Adde Doubletum pag. 740. 782. 798. Vitam Aldrici Episcopi Cenoman. num. 1. Chronicon Montissereni ann. 1210. pag. 90. Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 24. etc. Vide Stipendium 1.

Usus erat, et quidem frequentissimus, ut qui monasteriis facultates suas concessisset in fraternitatem admittendus praebenda ei monachica quotidie aut certis diebus tribueretur. Id satis patet ex allatis mox exemplis, quibus addenda Charta Heliae Archiep. Burdigal. ann. 1192. inter Instr. tom. 2. novae Gall. Christ. col. 286: Item quod mater dictae mulieris per compositionem in ipsa ecclesia duas esquartas frumenti retinuit annis singulis quoad viveret persolvendas, et in sororem recepta, festis praecipuis Praebendam recipiet ut unus monachorum. Tabular. S. Sulpitiii Bituric. ann. 1265: Dederunt insuper dictae religiosae dom. Johan. de Bouteville dom. de Chaune militi et ejus uxori unam Praebendam panis et vini sicut uni fratrum presbyterorum habendam qualibet die in praedicta abbatia. Vide Baluzii notas ad Capitul. col. 1247.

Praebenda Monachalis, Portio monachica. Charta Guillelmi Abbat. S. Benigni Divion. ann. 1375. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 214: Concessimus... Wladislao de Polonia monacho dicti monasterii nostri ad vitam ipsius, unam Praebendam monachalem integram, qualem consuevit percipere monachus sacerdos monasterii nostri... et dictam Praebendam monachalem cum duabus pitanciis vendidimus et concessimus pretio sex viginti florenorum de Florentia. Unde in monasteriis etiam obtinuisse praebendarum commercium colligitur. Monachus ad succurrendum fuisse videtur. Innocentii II. PP. Litt. abbat. Vall. S. Gregorii ann. 1143. in Alsat. diplom. tom. 1. pag. 223. num. 143: Authoritate apostolica vobis inhibemus, ne alicui saeculari personae, nisi habitum monasticae religionis assumpserit, Praebendam in vestro monasterio conferatis. Conf. ibid. num. 383. et mox Praebendarum resignationes.

Praebendare, Praebendam, seu portiones diurnas cibi et potus assignare. Histor. Monast. Vicon. Ord. Praemonst. apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 302: Etiam in cibis et potibus, invitis Praemonstratensium et Laudunensium abbatibus, singulorum nostrorum Praebendavit. Expetit ab eisdem ut ad mensam in vino suos habeat canonicos Praebendatos.

Praebendalis Lagena, Portio diurna potus. Consuet. MSS. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305: Scias quod in die duae lagenae Praebendales, per unum annum faciunt quatuor pippas.

Praebendae nomen demum mansit Canonicorum et aliorum Clericorum beneficiis. Dimissa enim domicilii mensaeque communione, reditus, commoda, ac proventus, atque adeo ipsa praedia Ecclesiae diviserunt in portiones, quas Praebendas appellarunt, substitutis ingenti disciplinae Ecclesiasticae detrimento, mercede conductis honorariis psaltis, qui quotidianum psalmodiae laborem in choro ipsorum vice perferrent. Stephanus Tornacensis Epist. 160: Cum generalis Ecclesiae Gallicanae consuetudo singulares portiones Canonicis suis distribuendas concedat, et approbet, et summi Pontificis auctoritas non reclamet. Lindwodus: Praebenda differt a Canonia, nam canonia est jus spirituale quod aliquis assequitur in Ecclesia per receptionem in fratrem, et assignationem stalli in choro, et loci in capitulo. Praebenda vero est jus spirituale recipiendi certos proventus pro meritis in Ecclesia, competens percipienti ex divino officio, cui insistit, et nascitur ex Canonia tanquam filia a matre. Auctor Breviloqui: Praebenda est jus percipiendi proventus in Ecclesia collegiata, ex actione proveniens, competens alicui tanquam uni de Collegio, quod jus ex Canonica descendit. Concilium Turonense ann. 1060. can. 2: Si quis aut Episcopus aut Praelatus quislibet contra praefixam regulam aliquod Ecclesiasticum ministerium, vel etiam ipsam Praebendam, quae Canonica dicitur, ordinare aut dare voluerit, etc. Concilium Melfitanum ann. 1079. can. 1: Praebendas etiam quae Canonicatus dicuntur. Concilium Monspeliense ann. 1214. can. 8: Districte quoque mandamus quod in nulla Ecclesia laici recipiantur in Canonicos et fratres, nec etiam ad Praebendam canonicalem, quae consistit in pane et vino, et quibusdam aliis, cum per hoc Ecclesiae multa damna proveniant. Willelmus Tyrius lib. 9. cap. 8: In Ecclesia Dominici sepulchri et Templi Domini Canonicos instituit, eisque ampla beneficia, quae Praebendas vocant, simulque et honesta domicilia circa praedictas Deo amabiles Ecclesias, assignavit. Idem lib. 10. cap. 1: Et in Remensi, Cameracensi, et Leodiensi Ecclesiis beneficia, quae vulgo Praebendae dicuntur,... obtinuit. Et lib. 18. cap. 30: Certum numerum Canonicorum ibi, et eis certa stipendia, quae Praebendas vocant, instituit. Leonius Poeta Gallicus, qui vixit ann. 1154. in Epist. ad Adrianum PP.: Non peto Praebendas, nec honores Ecclesiarum. Adde Gregorium VII. lib. 5. Epist. 1. Concilium Pictavense ann. 1070. cap. 2. Romanum ann. 1078. cap. 3. Claromontanum ann. 1095. cap. 6. 12. Pictavense ann. 1109. cap. 7. 8. Lateranense ann. 1122. cap. 22. Londinense ann. 1125. cap. 5. Lateranense ann. 1139. cap. 25. etc.

Praebendalis Ecclesia, Quae a majori dependet, cujusque ex reditibus aliqua portio sacerdoti, ut illi deserviat, assignatur. Charta ann. 1231. in Maceriis Insulae Barb. tom. 1. pag. 159: Quod idem Prior recipiet in eadem ecclesia S. Vincentii Cabilonensis ad duas synodos tantum quantum et una de ecclesiis Praebendalibus. Prior et conventus de Burncester dimiserunt Ecclesiam Praebendalem de Sotton cum capella de Bokyngham, apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 559.

Praebendalis Capella, in Epist. Innocentii III. PP. ad Guillel. Episc. Autiss. ann. 1208: Inhibemus ne quis in dioecesi tua oratorium construere de novo sine tuo assensu praesumat, vel parochialem ecclesiam seu capellam facere Praebendalem. Id est, cui praebenda assignatur.

Corpus Praebendae, Portio principalis, Gall. le Gros. Charta Bartholomaei Episcopi Parisiensis ann. 1226: Videlicet quod Canonicus nihil percipiat de corpore Praebendae suae, nisi presbyteri residentiam perfecerit: et si semel perfecerit, oportet iterum perficere, antequam iterato percipiat praebendae suae fructum. Corpus autem Praebendae est, quod percipitur praeter distributiones cotidianas, quae illis solis dantur, qui personaliter et praesentialiter intersunt.

Praebenda Manualis, Quotidiana distributio. Statuta Eccl. Barcin. ann. 1317. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 617: Statuimus quod quilibet canonicus nostrae ecclesiae, qui infra primum annum, a tempore quo manualem Praebendam pacifice fuerit assecutus,... cappam processionalem facere omnimode teneatur.

Praebenda Gratiae. M. Robertus de Sorbona in serm. de Conscientia: Dominus autem bonus Magister est, qui confert omnibus Scholasticis suis, et solum suis, praebendas optimas, scilicet Praebendam gratiae, quae praevalet omnibus praebendis de mundo, etc.

Praebenda Doctoralis, Portio quae scholastico, Gall. Ecolatre, Scripturam sacram, jus canonicum et litteras docenti tribuitur. Conc. Toletan. ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 47: Altera vero (clavis) penes canonicum sit qui Praebendam doctoralem juris pontificii obtinet.

Praebenda Lectoralis, in Conc. Compostell. ann. 1565. inter Hisp. tom. 4. pag. 116.

Praebenda Magistralis, Quae canonico Theologo, Gall. Théologal, est attributa, ibidem pag. 48: Canonicus qui Praebendam quam magistralem vocant, obtinet, et qui ad id eligitur ut praedicationis muneri incumbat, teneatur in ecclesia cathedrali.... verbum Dei praedicare.

Praebenda Ebdomadariorum, Frider. Ducis Elisat. liter. super fundat. monasterii Trutenhusen ann. 1181. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 276. num. 328: Duas ebdomadariorum Praebendas. In bulla confirmatoria Lucii III. PP. ibid. num. 335. legitur Duarum hebdomadariarum stipendia praebendarum. Fridericus donationem fecit nomine Heradae abbatissae Hohenburgensis, a quo coenobio bona prebendae hebdomadariae dicta alienabantur, quae inde aut hebdomadario attributa fuisse censuerim, aut consolationi, semel per hebdomadam monachabus dandae.

Praebenda Missae, Praestatio pro Missa. Charta Bertholdi Episc. Argent. ann. 1340. in Histor. Mediani Monast. pag. 351: Redditus subscripti, dudum ex pia largitione fidelium desiderantium ibidem in capella S. Barbarae cotidianam haberi Missam,... ad Praebendam Missae hujusmodi sint donati.

Praebenda Poenitentiaria, in Concil. Compostell. ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 116.

Praebenda Abbatis, Annuum beneficii emolumentum alicui abbatiae attributum. Liber privil. eccl. Carnot. sign. 69: Percipiant (Valleienses) annualia vel praebendam, quae dicitur Praebenda abbatis.

Praebenda Presbyteralis, Beneficium quod non nisi a presbytero possideri potest. Statut. Capit. Lingon. ann. 1257. tom. 4. Gall. Chr. col. 209: Nullus canonicus ad susceptionem ordinis sacerdotalis cogetur invitus, nisi habeat Praebendam presbyteralem: erant autem de caetero octo presbyterales praebendae.

Praebenda Mortuaria, Quae et quam ob causam sic dicta, docet Charta ann. 1222. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 348: Prioratus vero S. Gildardi duas Praebendas mortuorum praedictas in ecclesia nostra libere et pacifice et cum omni integritate in perpetuum possidebit, exceptis domibus quae deputatae fuerant praedictis Praebendis mortuariis... Duo autem presbyteri de canonicis S. Gildardi ad servitium dictarum praebendarum deputabuntur, qui singulis diebus missam unam in ecclesia nostra pro mortuis celebrare tenebuntur. Praebenda mortui, alia notione, vide infra in, Victus mortui.

Praebenda Vicarialis, Beneficium canonico vicario, aut secundi ordinis, seu canonici vices gerenti assignatum. Lit. admort. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 110: Cum defunctus magister Radulphus de Ailliaco, tunc canonicus Ambianensis,... ordinaverit unam Praebendam perpetuam sacerdotalem et vicarialem in dicta ecclesia Ambianensi fundare, etc.

Praebendae Currentes, quae a nemine in titulum possidentur, in Constitut. Eccles. Colon. ann. 1423. apud Würdtwein. Subsid. diplom. tom. 3. pag. 76.

Praebenda Regia, in ecclesia Argentin. dicebatur quam rex cui volebat concedebat. Vide chart. Sigismundi reg. ann. 1428. et 1430. in Chronic. Koenigshov. edit. Schilter. pag. 767. 768. infra Preces Primariae.

Praebendae Pueriles, quae Puerorum chori sunt: in Monumentis Paderborn. pag. 135. Vide Puer.

Praebendaria, ut Praebenda, in Litteris Henrici VIII. Reg. Angl. ann. 1533. apud Rymer. tom. 14. pag. 482: Capellarum, cantariarum, archidiaconatuum, Praebendariarum, hospitalium et aliorum beneficiorum ecclesiasticorum, etc.

Semipraebenda, Beneficium quod dimidium fructuum percipit: quippe Episcopi ut Clericorum in suis Ecclesiis numerum augerent, Praebendas Canonicorum in duas interdum diviserunt, quae inde Semipraebendae dictae sunt. Quae quidem Praebendarum sectio inhibita fuit in Turonensi Concilio ann. 1163. cap. 1. et apud Neubrigensem lib. 2. cap. 15. quod refertur in cap. Majoribus 8. de Praebend. et dignit. ext. Majores tamen praebendas dividi posse, si id Ecclesiae utilitas postulaverit, sanxit Innocentius III. cap. Vacante eod. tit. Vide eumdem Innocentium lib. 1. Epist. pag. 122. edit. Venetae, et lib. 13. Epist. 51. Concilium Parisiense ann. 1212. cap. 13. Concilium apud Castrum-Gonterii ann. 1231. cap. 6. etc.

Praebendarum Resignationes, venditiones. Charta Gaufridi Vicecomitis Bituricensis sub Roberto Rege, ex Tabul. S. Ursini Bituric.: Concedimus autem Canonicis quantum numerum addere vel tollere eis placuerit in coetu propriae congregationis, et maneat in eorum potestate. Praebendas quoque ipsas ea lege concedimus, ut nullus Episcopus, nullusque Abbas, neque homo vendere vel aufferre praesumat: sed unusquisque Canonicus potestatem habeat suae Praebendae alteri Canonico dare vel relinquere consilio eorum qui pro ipsa servierint. Charta Guidonis Episcopi Ambian. ann. 1073. ex Tabul. ejusdem Eccl.: Assensum dedi post decessum uniuscujusque Canonici quatenus fratres cujus Praebenda fuerat horis competentibus assidue memoriam habeant in suis orationibus, Psalmodiis, Missis, et Vigiliis, uno integro proximo anno praebendae eorum reditum attribui. Ita tamen ut si forte Canonicorum aliquis suo parenti vel familiari post ejus obitum Praebendam suam emerit, illo mortuo, illius successor cum caeteris fratribus, si forte simul comederint, reficiatur; sin autem aliquid in refectorio comederit, ei detur, et omnia alia praefati sancti Fratribus a Canonicis Matris antedictae dentur. Charta Hescelini Episcopi Parisiensis ann. 1032. in Probationibus Histor. Vergiacensis pag. 67. pro Ecclesia Vergiacensi: Ea vero lege ad congregationem hanc Ecclesiam nostram volumus respicere, ut nihil inibi sancti Nazarii Episcopus (Augustodunensis) potestatis seu dispositionis exerceat. Decanus autem praelationis officium Praebendasque Vergiacensium fratrum det, vel sicut usus, immo abusus est, vendat, pretiumque in fratrum Eduensium usum, sicut eis complacitum fuerit, convertat. Acta Episcoporum Cenomanensium in Avesgaudo pag. 300: Volens autem Episcopus aliquid Canonicis suis dare, nihil habens de dominio, quod dare potuisset, tamen caritative dedit eis medietatem venditionis Praebendarum Ecclesiae suae. Et contra fecit, quod etiam non fecisset, hoc est enim Canonicis suis Ecclesiam de Prorigniaco, et Ecclesiam de Loyaco, et dedit unam Hildeburgi sorori suae primogenitae, et alteram Godehildae germanae suae secundae. Ex quibus postremis verbis patet quanta in rebus Ecclesiasticis viguerit ea tempestate morum corruptela. Habetur inter Epistolas Alexandri II. a Massono editas, 13. in qua ad Remensem Archiepiscopum scribens, queritur, quod in illius provincia adeo invaluerit pestis simoniaca, et quod Bellovacensis Episcopus bona Ecclesiastica palam dissiparet. Quibus verbis praebendarum venditiones innuisse colligimus, ex Epistola Diensis Episcopi, Legati Apostolici ad Gregorium VII. Pap. descripta ab Hugone Flaviniacensi in Chronico Virdun. pag. 203. ubi ait, in ea Dioecesi, neglectis summi Pontificis Decretis, simoniam obtinuisse, adeo ut in Concilio Pictavensi Episcopum de ea insimulatum ab Episcopali functione suspendere coactus fuerit, tum maxime, quod post Decretum praebendas vendiderit: in eadem deinde Epistola idem Legatus scribit, Archiepiscopum Turonensem comprobatum fuisse ante Episcopatum Decanatum emisse, quem ex consuetudine hujus Ecclesiae, nisi quia jam Sacerdos fuisset, vel jam futurus Sacerdos esset, habere non posset. Et sane Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 7. testatur, sua aetate semper tulisse Presbyteros, tum simoniacorum abusuum emendationem, tum etiam sibi interdicta subinde matrimonia; quibus quidem beneficiorum distractionibus auctoritatem dabant Principes ipsi, quos inter in Gallia nostra idem Guibertus Henricum I. praesertim carpit, qui, ut ait, multum erat cupidus, et Episcopatuum venditionibus assuetus. Sed et Philippum filium ac successorem eo nomine exagitat, quem hominem in Dei rebus venalissimum appellat. Exstat Charta ejusdem Regis in Tabulario Maurigniacensi ann. 1106. quae praebendarum venditioni manus saltem dedisse evincit: Concessimus ut Canonicis, qui eo tempore vivebant, vita comite, canonicas, quas Praebendas vocamus, canonice tenere liceret. Si vero vendere qualibet occasione quilibet eorum, vel omnes vellent, aut Abbati sanctae praefatae Trinitatis vendant cum omni alio emptore penitus remoto dimittant. Idipsum praeterea docet Historiola illa, quam Michael Scotus lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 28. refert: Cum Episcopus Carnotensis promisisset Philippo Regi Franciae, quod primam praebendam sibi daret ad votum, et cum multae vacassent per vices, indignatus est Rex: cui remandavit, quod nullum adhuc dederat, sed omnes vendiderat. Ex supra allatis locis abunde colligitur, quam alte radices egerit haec inveterata in praebendarum venditionibus simonia, quam diu fovit receptus in omnibus ferme Ecclesiis usus, sive abusus, adeo ut eo ipso aevo Graecanicas etiam pervaserit, ut docemur ex Concilio Nicaeno II. pag. 611. 637. edit. Labbei et ex Zonara tom. 1. Annal. pag. 61. 1. edit. Cum omnia ministeria Ecclesiastica ita eo tempore haberentur venalia, quasi in foro saecularia mercimonia, inquit Glaber lib. 5. cap. 5. ubi haec subdit: Omnes quippe gradus Ecclesiastici a Maximo Pontifice usque ad Ostiarium opprimebantur per suae damnationis pretium, ac juxta vocem Dominicam in cunctis grassabatur spiritale latrocinium. Istud porro damnandum praebendarum commercium, maxime in Gallicanis Ecclesiis, ditioni suae subditis, funditus evellere annixus est inprimis Henricus Imperator, coactis universis Episcopis, editoque statuto, quo penitus illud interdictum est, ut auctor est idem Glaber: cum in Francicis interea summi Pontifices suas vicissim curas conferrent, praesertim Leo II. in Concilio Remensi, deinde Gregorius VII. per suos Legatos Amatum Oleronensem, et Hugonem Diensem Episcopos, et Abbatem Cluniacensem, qui coactis variis in Provinciis Synodis Episcopos et Canonicos simoniacos abrogarunt: postmodum Urbanus II. in Concilio Claromontensi: ac denique Hadrianus IV. in Bulla ad Canonicos Calvi montis: Jamdudum autem Sacrosancta Romana Ecclesia decernente dinoscitur institutum, ut in Ecclesia nostra de Monasterio B. Dionysii ad divina dependenda obsequia Monachi ponerentur, ad quorum usum et dispositionem decedentium Canonicorum beneficia devenirent. Ut igitur tam laudabilis institutio nullius valeat astutia vacuari, per praesentia vel scripta mandamus, quatenus Praebendas et beneficia vestra vendere, vel quomodolibet alienare nullatenus praesumatis; alioquin nos et alienationes ipsas auctoritate Apostolica vacuamus, etc. Vide tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 601. 602. et Michaelem Scotum lib. 4. Mensae Philosophicae cap. 28.

Praebendari, Beneficio ecclesiastico donari. Concil. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 99: Si quis habens parochiam, in aliqua ecclesia Praebendetur, ad alterius beneficii resignationem, cujus voluerit, compellatur. Occurrit praeterea in Conc. Hispan. tom. 4. pag. 407. et apud Lud. Laguille Hist. Alsat. pag. 111.

Haud scio an eadem notione intelligenda vox Praebendatus apud Murator. inter Anecdot. tom. 3. pag. 60. ex Chron. Fratr. Praedicat.: Hic fuit (fr. Stephanardus de Vicomercato) in saeculo honorabilis clericus et magnus Praebendatus.

Praebenda, pro Praebendarius. Willel. Malmesburiensis in Vita S. Aldhelmi Episc. cap. 6: Erexit Aldhelmus augustiorem Ecclesiam in honorem Domini Salvatoris,... quem promoventem his virtutum successibus in altum nitentem Leutherius West-Saxonum Episcopus conspicatus, ibidem eum in Praebendam, postea in Abbatem erexit.

Praebenda, Cella monachica. Chron. Wormat. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 63: Similiter fratrum Praebendas apud S. Cyriacum ex incursorum negligentia pene destructas misericorditer renovavit et eas simul jussit refici. Bulla Alex. III. PP. in Chartul. Campan. fol. 17. r°. col. 1: Super tribus Praebendis, quas tu praebendas, illi vero reditus appellabant, querimoniam movebatis, etc. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Gottesgabe, col. 741.

Praebendarius, Ad praebendam pertinens. Charta Baldr. comit. Brabant. ann. 1047. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 4. v°: Si quis eorum (clericorum) super Praebendariam terram aedificaverit quidquam, etc.

Praebendarius, De praediis ad monachos pertinentibus dicitur, et opponitur Beneficiario; qua voce intelliguntur praedia ecclesiastica laicis in beneficium concessa. Charta Otton. II. imper. ann. 973. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 309. col. 1: Postulans quasdam proprietates... jure quidem Praebendarias, sed multis retro temporibus injuste beneficiarias, ejusdem loci coenobio restitui.

Praebendarii, Iidem in monasteriis qui servientes, quibus ad victum cibus et potus praebetur. Charta Henr. III. ann. 1054. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 397. col. 2: Servientes vero, qui Praebendarii, et qui fratribus infra claustrum serviunt, subjaceant... abbati ejusque praepositis. Vide infra Provendarius 2.

Praebenda Equi, Quod ad diurnum victum equo praeberi solet. Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 14: Jusserat ipse vespere praecedente... ut unusquisque pro posse suo de annona niteretur Praebendam equo suo impendere, ne in die crastino subter equitantes hora bellica debiles fame deficerent. Vitae Abbatum S. Albani: Praebendam quotidianam ad duos equos de granario nostro. Statuta Ordinis de Sempringham: Poterit tamen loqui cum fratre stabulario de necessariis, ut est de ferrandis equis, et quando tribuit eis Praebendam et foenum. Charta ann. 1230. in Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1439: Ego quitavi omnes liberationes quas habebam ad vitam meam in abbatia S. Vandregisili, videlicet in pane et potu et coquina, tantum quantum unus monachorum habebat ibidem, et equo meo foenum et Praebendam. Vide Fletam lib. 2. cap. 74. § 1. cap. 78. § 2. Fortescutum de Laudibus Legum Angl. cap. 35. etc. Le Roman de Vacce MS.: Et le Duc quant Nonne sonna, Fist Provende as chevaux donner, Et au ser fist sa gent monter.

Praebendare Equum. Fleta lib. 2. cap. 73. § 3: Equus si in statu laborandi debeat observari, de sexta parte busselli avenae singulis noctibus oportebit ipsum Praebendari. Adde cap. 76. § 8. Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 649: Ad Praebendandos equos suos et hospitum suorum, etc. Edictum Johannis Reg. Franc. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. pag. 369: Nul quel qu'il soit, qui ait prins, ou tienne chevaux, brebis et autres bestes à garder et mener à Provender, etc. hoc est, in pascua ducere.

Praebendarium, Provenderium, Aquarium, ubi equi adaquantur, Abbrevoir, unde vocis Gallicae origo: quo scilicet equi aqua appraebendantur: seu locus, unde aquae praebenda hauritur pro equis. Accersenda potius videtur hujus vocis origo a Lat. Bibere, unde Itali Bevere, et nostri Beuver, Buver, et interposito r, Breuver, Brever dixerunt: a quo etiam Breuvage et Beveragium, Bevragium, apud Scriptores infimae Latinitatis. Charta Simonis Comitis Montisfortis ann. 1207. in Hist. Monmorenciaca pag. 77: Conquerebatur... de Praebendario aquae Dugniaci confracto et destructo. Alia Matthaei de Monmorenciaco ann. 1218. ibid. pag. 84: Item de riparia, quae solet fluere per terram S. Marcelli, et peto, quod habet Provenderium suum, et cursum suum, sicuti habere solebat.

Praebendarius, et Praebendarium, in libro MS. Roffensis Ecclesiae cap. Quid mensurae granarii continent: Est mensura unde distribuitur: mensura equi debet esse 13. pollicum latitudinis infra circulum, et altitudinis trium pollicum. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 149: Inveniet etiam Celerarius salem, et ligna ad ignem, et singulis diebus duo pulmenta: ad unum de fabis siccis unum Praebendarium rasum, vel de novis cumulatum de granario. Ibidem: Percipiet Coquinarius ad Pascha tria Praebendaria frumenti de granario ad flathones inveniendos. Tabular. Eleemosynariae Montismorilionis in Pictonib.: Supradicti fratres retinuerunt sibi decimam tam in annona, quam in bestiis, et unum Praebendarium de frumento cumulatum sine concussione. Tabular. Absiae fol. 154: Quinque Praebendaria avenae. Unum Prevendier siliginis, in Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 184. Charta ann. 1365. apud Duchesnium in Hist. Des Chasteigners pag. 41: Item un Prebandier de froment de rente, que soloit avoir ledit feu, etc.

Quae vero fuerit praebendarii capacitas docet Charta ann. 1279. in Tabul. Centul.: Teneant sine hostisia tredecim jornalia terrae... et de quocumque loco ubi manere voluerint, per unum Praebendarium bladi, id est quatuor bossellos, poterunt. Decem Praebendaria frumenti, et decem praebendaria siliginis, et decem praebendaria ballargiae, et decem praebendaria avenae ad mensuram de Vicconia, in Charta ann. 1279. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 920. Bellijoci praebendarium frumenti vel siliginis tres cupas continet, avenae quinque; est autem cupa quarta pars bicheti.

Praebendarius Calcis, Mensurae species, in Comput. ann. 1450. ex Tabul. S. Vulf. Abbavil.: Item pro uno Praebendario calcis, xvj. denarios. Vide infra Provendarius 1.

Praebendarius, Qui praebendam suscipit. Catholicum parvum: Praebendarius, Prebendier, ille, qui confert alicui praebendam. Rectius Johan. de Janua: Praebendarius, qui dat praebendam, vel potius qui recipit. Ebrardus in Graecismo cap. 9: Praebitor est qui dat praebendas: suscipiens has Praebendarius est, sicut legista docet nos. Petrus Damianus in Vita S. Romualdi cap. 13: Caecus quidam, Praebendarius videlicet patris ejus, ad sepulchrum illius venit, etc. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 78. de Pauperibus: Si pecuniam habebunt, sit domino, cui Praebendarii erant, si super terram ejus sit. Adamus Bremensis cap. 84: Qui postmodum ab honore suo depulsus, et ab omni haereditate sua, apud Magdeburg Praebendarius, vitam ut dignum erat, mala morte commutavit. Ratpertus de Casibus S. Galli cap. 16: Universae familiae Praebendariis, id est, centum septuaginta viris, cum nunquam ante se nisi avena pascerentur, pura de spelta dederat grana. Charta Henrici III. Imper. ann. 1056. et Henrici IV. ann. 1065. ex Tabulario S. Maximini Trevirensis: Servientes vero qui Praebendarii sunt, et qui fratribus infra claustrum serviunt, etc. Charta Henrici Episc. Tull. pro Monast. S. Mansueti ann. 1163. apud Baluz. in Append. ad Capit. col. 1560: Famulos ecclesiae feodatos et Praebendarios quotidiana ab ecclesia sumentes stipendia, a quibus, si forte in causa animae in aliquo fuerit erratum, praesenti Abbati et futuris dimittimus corrigendum. Praebendarii curiae, in Charta Ottakeris ann. 1156. apud Ludewig. tom. 4. pag. 202. Statuta antiqua Cartusiensis Ord. 3. part. cap. 33. § 4: Praebendarii, etiamsi debiles sint, senes aut infirmi, etc. Adde Statuta ejusdem Ordinis ann. 1368. part. 3. cap. 3. § 1. 8. Bernardi Mon. Ordin. Cluniac. part. 1. cap. 3. et 13. Carol. M. Formul. Fiscor. describendor. Pertz. Leg. tom. 2. pag. 178. lin. ult. Fragment. Polypt. Sithiens. post Irmin. pag. 397. § 2. 7. 10. etc. Vide Alemannica Goldasti tom. 2. pag. 191. Zyllesium pag. 39. Glossar. med. Graecit. in Χαριστιϰάριος, col. 1733. etc.

Praebendaria, Mulier inops, cui statuta est eleemosyna. Mirac. S. Marculfi saec. 4. Bened. part. 2. pag. 522: Quaedam puella, cui prima dies exordia vitae dederat absque linguae atque aurium usibus: nec non in eleemosyna nobilissimae matronae, etc. Tunc accersita illa quondam muta sua Praebendaria, etc. Adde Vitam S. Mathildis tom. 7. Maii pag. 451.

Neque alii sunt, quos nostri olim Prouvoires vocabant, quam praebendarii presbyteri: nam et Hugo Plagonus vetus Gallicus interpres Will. Tyrii lib. 6. cap. 16. Sacerdotes, vertit le Prouvoire. Robertus Bourronus in Histor. MS. Merlini: Merlin vit che duel, et les Prouvoires et les Clers qui chantoient. : Et les Prevoires escorcent il tout vis, Sont Arcevesques et Evesques ocis. Alibi: La veissiez maint Provoire ordené, Tot revestu pardevant son autel., MS.: Un des Engleiz qui out veu Les Normans tous reiz tondus, Cuida que tous Provoires fussent, Et que Messes chanter peussent. Petrus de Fontaines cap. 14: Por chevalerie, por ordre, ne por digneté de Prevoire. Quod quidem eo potissimum observandum, quod etiamnum Lutetiae Parisiorum platea, S. Eustachii aedi proxima, nomen de ruë des Prouvoires, seu, ut hodie efferunt, des Prouveres, retineat, quod in ea istius parochiae praebendarii Presbyteri commanerent, quae ruë des Prestres dicitur in Parochia S. Severini.

Provenda, pro Praebenda, Beneficium ecclesiasticum. Edictum Philippi V. Regis Franc. ann. 1320. tom. 1. Ordinat. pag. 714: Ne prendront Provendes és eglises des Prelats de leur jurisdiction. Prouvendes, in Litteris Philippi VI. ann. 1334. ibid. tom. 2. pag. 102. Provendres, in Litteris ann. 1343. apud Rob. Avesbur. in Vita Edwardi III. Reg. Angl. edit. Hearnii pag. 111. MS. ubi de praebenda quam ei in Eccles. Bajocensi contulerat Henricus II. Rex Angl.: Cil me donna, et Dex li rende, A Baiex une Provende.

Provenda, ex Gallico Provende, ut effertur ab Hugone Plagon versione Will. Tyrii lib. 7. cap. 9. Capitulare de Villis cap. 50: Et qui hoc non habuerit, de Dominica accipiat Provendam. Vetus Poema MS. cui titulus, Le Despirement du corps: Nus ne te puet desaaisier, Ne ta Prouvende amenuisier., MS.: Pain et vin et Provendes des villes venir firent, Quant il ourent mengié, volentiers se dormirent. Infra: Pain et vin et Provende fist assez aporter. Approuvandement, in Consuetudine Hannoniensi cap. 40. pro praebitione cibi et potus. Prefenda et Profenda, dicunt Itali: La Profenda del fieno, apud Interpretem Crescentii de Agricultura. Profende communali del blado, apud Matth. Villaneum lib. 1.

Provendarius, Idem quod Praebendarium, seu Provenda: mensura annonae praebendariae. Charta Willelmi Comitis Pontivi ann. 1205. in Histor. Ecclesiast. Abbavillensi cap. 26: Quinque Provendarios avenae, quos leprosi de valle reddere debent. Unum Provendier siliginis, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 184. Vide tom. 2. Monastici Anglic. pag. 1.

Provendarius, Idem qui Praebendarius: qui provendam, seu praebendam percipit: cui ad victum cibus vel potus praebetur. Adalardus in Statutis Corbeiensibus lib. 1: Isti sunt Provendarii, qui omni tempore aequaliter et pleniter in nostris diebus esse debent. Et lib. 2. pag. 19: Ut de Provendariis, qui ibi servire debent, certa discretio servetur, ut et sufficienter sint, et ultra quam necesse est nullo modo sint, quia ipse de eadem decima et pascendi et vestiendi sunt ea mensura, quae eis competit, ita ut nec penuriam patiantur, nec aliqua superfluitate distendantur. Mox: Similiter ut ipsi Provendarii eadem qualitate et quantitate cibi et potus, sicut caeteri provendarii nostri, sustententur, id est, ut pensam secundum caeterorum consuetudinem per mensem; similiter panem et potum secundum eorumdem consuetudinem accipiant, etc. Ex quibus satis patet, his locis provendarios non esse, qui necessaria praevident seu praeparant, quos nostri Pourvoieurs vocant. Caeterum ejusmodi praebendarios habent etiam in Ecclesia Graecanica Monachi in suis Monasteriis, de quibus Allatius lib. 3. de utriusque Ecclesiae Consensu cap. 8. § 8.

Prouvatia, Idem quod Provenda, Mensura annonaria. Charta ann. 937. in Tabulario Eccl. Augustod. de Censibus: Circulos 12. Prouvatia avena mod. 1. mense Mart.

Prevenderiata Terrae, non semel in Tabulario Absiensi: Concesserunt Bernardo de Bobo, et aliis fratribus Absiae quinque Praevenderiatas terrae ante vineas, etc. Infra: Dedit Monachis Absiae tres Prevenderiatas terrae inter Molum et Clenam. Ita fol. 52. 108. et in libro Chirographorum ejusdem Monasterii fol. 63. Ibid. fol. 66: Tres Praebenderiatae terrae. Fol. 76: Ruptura trium Provenderiatarum terrae. Adde fol. 95. etc.