Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAECO

PRAECO, Praetor, seu Judex Urbanus, Major, nostris Maire. Charta Donationis Burgi Angeriacensis Abbati S. Joannis a Guillelmo Duce Aquitaniae factae anno 1048. apud Beslium pag. 430: Ipse etiam Abbas habet in villa credentiam 15. diebus: habet etiam Praeconem in villa, etc. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 55: Super Illustrium vitam, et eorum sanitatem, nemo judex existit, nisi Imperator. Super vitam bannitorum condemnatorum, nullus nisi verus Praeco judicabit. Art. 56. § 1: Praeco communis, cum a judice et Scabinis fuerit electus, Regi tenetur fidem facere secundum jus Liberorum. Art. 61. § 3: Praeco ad minus dimidium mansum habere debet proprietatis. Omnes illius jurisdictionis ab ortu solis, si judex ibi fuerit, usque ad meridiem judicium debent expectare. Ubi Praecones isti, quos Saxones Fronbotten i. e. missi dominici vocant, sunt minores Scabini, ut observat Gryphiander in Wichbildis Saxonicis cap. 57. Praecones vero ejusmodi ex Liberis hominibus, quos Proprietarios vocabant, eligebantur, ut est in lib. 1. art. 2. § 5. Concilium Saltzburgense ann. 1281. can. 15: Statutum... contra Patronos, et judices et Praecones editum, qui bona invadunt decedentium Clericorum, etc. Adde Metropolim Salisburgensem tom. 2. pag. 30. 574. tom. 3. pag. 398. 409. Charta Friderici II. Imp. ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernsehensi: Scultetos et Praecones de caetero nullos instituat ad quod officium Abbas viros aptos, quos voluerit, provideat, etc. Consuetudines Arkenses ann. 1231. in eodem Tabulario S. Bertini: Praeco vero Chorae neminem pandare potest, nisi per judicium Choremannorum. Id est, Major villae. Infra: De vino vel cervisia male mensuratis, quinque solidos, de quibus habebit Praepositus duos, Chora 2. solidos, et Praeco 12. denarios. Nescio an hac notione Praeconem intellexerit Gauterius de bellis Antiochenis pag. 443: Dux igitur Vicecomitem (Antiochiae) ad se vocari jubet, Vicecomes Praetorem, Praetor Praeconem, Praeco judicem, etc. Vide Poprauco. et Haltaus. Glossar. German. voce Fronbote, col. 535.

Praeconatus, Majoratus, Gall. Mairrie. Tabular. S. Bertini ch. 109: Recognoverunt se vendidisse.... et ad Legem werpivisse cum omnibus solemnitatibus, quae in venditionibus et werpitionibus solent et debent adhiberi pro evidenti necessitate sua Praeconatum, sive Majoratum, terras, nemora, et alia quaecumque habebant, et habere consueverant in dominio de Arques, etc. Charta Gervasii de Castello novo ann. 1286. in Tabul. Monast. S. Vincentii de Nemore: Custodiant, et ab omni laesione praelegant, videlicet de meo proprio Praeconatum Castri novi de dono Garzonis Brusle, Praeconatum Brueroliarum de dono Nicolai Gardin.

Praeco, Concionator, in charta ann. 1208. Vide infra in Praeconare.

Preco B. Mariae Virginis, an S. Bernardus ? Charta apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 546: Datum Muncheberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio in vigilia sancti Preconis B. Mariae Virginis gloriosae. An praesentationis ?

Praeco, Apparitor, viator, Italis Commendador, nostris Serjant: in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 14. Ita praecones, pro iis, quos servientes dominicos, seu Sergeans de Seigneuries appellamus, usurpat Regestum Castri-Lidi in Andibus f. 48: Praeco de Susa debet hominium et ligeriam Domino Susae, etc. Infra: Si Praeco custodierit prisonem in castello, expensam suam debet habere, et facere ea, quae ad Praeconarium pertinuerint. Charta ann. 1348. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Sit eis licitum constituere et creare bajulos, judices, notarios, et Praecones.

Praeconatus, Praeconis officium. Statuta Massil. lib. 1. cap. 39: Generaliter decernimus ut praeco publicus civitatis Massiliae teneatur annuatim jurare se bona fide Praeconatus officium exercere.

Praeco Vini, Qui vinum venale proclamat, Gall. Crieur de vin. Huic sua erant jura a praeconis publici privilegiis distincta. Apud Bituricas duodecim ejusmodi praecones instituti erant, quibus suus erat praefectus. Charta Ludovici Junioris Reg. Franc. ann. 1141. apud Thomasserium in Biturig. pag. 61: Adsint omnimodo Praecones in urbe (Bituricensi) xii. habeantque quique per tabernas suas cum solito clamitante praeconio per civitatem, ut mos eorum est, vina delibanda portaverint de primo incrallo denarium unum; in secunda vero aut tertia, ampliorive, si fiat, admiratione (f. adeneratione) pretii tabernarum apertione, quotiescumque sic secundo vel saepius reclamitaverint, de quocumque incrallo denarios singulos praeconii jure recipient... Verumtamen si quando banna fieri praeceperimus, aut ille qui Praeconibus praeest, etc. Vide Clamator.

Preconiarius, Eadem notione, in Litteris Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1168. tom. 1. Ordinat. pag. 16: Tabernarii et Preconiarii vinum non emant Aureliis, ut ibidem revendent in taberna. Ibid. in versione Gallica: Li tavernier, li Crieur de vins n'achetoient vin à Orliens, etc.

Praecones, Circulatores, in Canonib. Hibern. lib. 42. cap. 15.

Praeco, Stimulator, nostris Boutefeu. Ivo Carnot. Epist. 192: Haec et his similia Praecones hujusmodi non intelligentes aut non legentes suadent monachis ut monasteria sua deferant.