![]() |
Apertio Feudi, Gall. Ouverture de fief, Eadem notione qua Aperire feudum. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 589: De gratia speciali omnes et singulas Apertiones et commissiones feudorum et retrofeudorum.... Aperta vel commissa eidem Domino... remisit et quittavit omnibus et singulis suis subditis.
Apertae Literae, quae vulgo patentes. Synodalis Epistola Concilii Viennensis ad Paschalem PP.: Cujus confirmationis argumentum per Apertas nobis Literas significare dignemini. Occurrit praeterea in Chartis aliquot Danicis ann. 1321. et 1323. apud Pontanum lib. 7. Hist. Dan. pag. 430. 433. Eaedem Chartae Apertae dicuntur in Charta Caroli Imperat. in Chronico Laurisham. ann. 779; Ex nostra auctoritate habeant, et defensare valeant secundum legem, sicut per Apertam Chartam usque nunc auctoritas Regum defensavit et denuo confirmavit.
Apertae Terrae, Aratro proscissae, in Charta Longobardica tom. 1. Italiae sacrae pag. 47. 48, Aperire Terram, tom. 9. pag. 277. Vide Aprisio.
Aperti Limites, qui ex lege patent, et pervii sunt itineribus et mensuris agendis, apud Hygenum de Limitibus.
Aperturae feudum, Apertura feudi et Aperibile feudum. Vide in Feudum.