Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSTINEO

ABSTINEO, (ABSTINERE) Activa significatione usurpavit Marcellus Empiricus cap. 29: Gallinam per totum diem a cibo Abstineto. Caelius Aurelianus Siccencis lib. 5. Chron. cap. 10: Erit a cibo Abstinendus aegrotus. Ita etiam non semel Plautus. Vide Forcell. Lex. Mart. Lib. 9. ep. 86: Non se, convivas Abstinet ille suos .

Janssonius in Auctario ad Glossas Isid. Abstinet, observat.

Abstinere aliquem communicatione, communione, idem est ac Excommunicare. Caldonius in Epistola, quae est 39. inter Epistolas Cypriani: Abstinuimus communicatione Felicissimum. Mox: Abstinuimus Sophroniam. Avitus Vienn. Epist. 14: Proinde qua sit Abstinendus conditione, praecipite. Usurpatur passim in Concilio Eliberitano, Toletano I. c. 4. 13. 15. Vasensi I. c. 7. apud S. Hilarium in Fragm. pag. 27. et Commodianum instruct. 61. etc.

Abstinentia, Eodem sensu apud Fulbertum Carnot. Epist. 83. de Presbytero lapso: Ab Officio removendus est, et tandiu Abstinentia castigandus est, quousque relicto vitio, et per Dei gratiam superato, revocari videatur idoneus.

Abstentus, Excommunicatus, apud eundem Cyprianum Epist. 38. et 55. et lib. de Lapsis. In Concil. Tolet. I. can. 46. apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 5. etc.

Abstentus, Macro in Hierolex. intelligendus videtur de suspenso ab Ecclesiasticis functionibus; quo sensu Abstinere usurpari contendunt non semel apud eumdem Cypr. atque etiam in Regulis Patrum cap. 5. § 2.

Abstentus, etiam dicitur apud Jurisperitos, at Latine magis, Pupillus qui tutoris auctoritate ab adeunda haereditate revocatus est, ex eo nempe quod nimis illa sit in aere alieno. Dig. lib. 4. tit. 4. fr. 7. § 10; lib. 26. tit. 8. fr. 21; lib. 2. tit. 11. fr. 15; lib. 36. tit. 4. fr. 1. § 4.

Abstinentes, iidem videntur qui Continentes, vel qui jejunia observant et ab escis abstinent. S. Cyprianus, seu auctor de Singularitate Clericor.: Quid per hypocrisin, vult ab hominibus Abstinens dici et in secreto carnibus et ebrietate distendi ? Vita S. Tilonis Mon. n. 22: Quis tantorum Monachorum cuneos aspiciens, quis virile agmen concordiae cernens non obstupescat, in quo nullus nocens, nulla detractionis susurratio, sed similitudo Abstinentium, et certamen officiorum ? Vita S. Praefecti Mart. posterior num. 7: Dum cum hospitibus Abstinentibus convivaretur, et pisces omnimodis anxius non haberet, etc. mox de iisdem: Cum poenitentibus residens ad mensam remansit.

Abstinentes, Haeretici in Hispania, Gallia, et Aquitania, separantes persuasionibus conjugia hominum, et escarum Abstinentiam promittentes, etc. Vide Philastrium de Haeresibus.