Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESENTIA

PRAESENTIA, Munus, Gallis Présent, a praesentare, offerre: vel quia munera sunt, quae praesenti in manus dantur. Nam absentibus res donari dicuntur, munera autem mitti, et praesentia offerri, leg. 18. D. de Verb. signif. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walae Abb. Corbeiensis lib. 2. cap. 6. de pravis Judicibus ac Comitibus: Non consules, non provisores patriae fuerunt, sed latrones, quorum mentes angustas Praesentiarum caligo caecavit, etc. Matth. Paris. anno 1170: Cui cum Abbas S. Albani in esculentis et poculentis nobile misisset xenium, regratians Archiepiscopus dixit: Accipio ejus Praesentias, id est xenia, mallem tamen praesentiam. Gervasius Dorobernensis in Henrico II. ann. 1186: Spoliavit suis exeniis, ut praedictum est, quae vulgo Praesentia vocantur. Vide supra, Praesens.

Ejusmodi munera, interdum quatuor anni temporibus, exigebant ab ecclesiis episcopi, ut discimus ex Charta Sinibaldi episc. Patav. ann. 1122. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 261: Ita tamen, ut episcopus ei nullam violentiam, nullamque de bonis suis laesionem inferat, nullamque a clericis ejus temporalem exactionem perquirat, nec per quatuor anni tempora solitas Praesentias exigat.

Hujus vocis occasione referam morem in nuptiis quondam usitatum, puellas nempe, quae novam nuptam comitabantur, equo et pallio donandi: nolim tamen affirmare idem munus semper praestitum fuisse. Ut ut est, haec habet MS.: Les pucelles de la cité Qui lo bal orent demené, Entour elle sont et devant, A leur guise lo bal menant, Chantent et treschent sans mesure, De bal requierent la droiture. Prophilas à pié descent, D'un palefroy leur fist present, Dont xx. mars valent li lorain, Se par droit sont prisié li frain, Et son mautel a destaichié, Aux damoiselles l'a laissié, Frez et nouveaulx et beaux estoit, Trois cens besans et plus valoit.

Praesentia, Salarium, quod pro praesentia alicui officio ecclesiasticis conceditur. Buschius de Reformat. Monaster. apud Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 494: Missa ab omnibus Canonicis.... decantari solet de B. Maria Virgine in organis. Unde cunctis praesentibus dantur notabiles Praesentiae praelatis, etc.

Stat. MSS. eccl. S. Laur. Rom.: Item quod anniversaria scribenda in dicto martilogio ponantur die proprio cum Praesentia capituli, cum suo relicto generaliter et particulariter.

Praesentiae, distributiones quotidianae, canonicis in choro praesentibus factae et in ecclesiis residentibus. Vide auctores Jur. Canon. Charta Episc. Wormat. ann. 1301. in Guden. Cod. Diplom. tom. 3. pag. 1: Cottidianas distributiones sive Praesentias, quae non solent nisi praesentibus in divinis officiis certis temporibus ministrari, etc.

Praesentia. Charta Ludovici Pii ex Tabular. Majoris Monaster.: Unde Praesentiae nostrae strumentum protulerunt, etc. Id est, in praesentia nostra, coram nobis.

Praesentia, Praestationis species, a munere forte nuncupata, quod Présent dicimus. Charta ann. 1367. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 292: Curtam in Eyzenprunn solventem 7. scaphas utriusque bladi, 10. solidos denariorum, 4. anseres, 8. pullos, 20. caseos, duas Praesentias, etc. Infra: Et 2. Praesentias valentes 24. denariis. Occurrit ibi pluries, et in Reg. censuum Bigorrae.

Praesentatio, Eadem notione. Charta ann. 1311. ibid. tom. 3. pag. 46: Tali pacto ut dictam possessionem...... excipiant, et singulis annis nobis inde serviant 50. den. cum tribus festis, quolibet valente 2. denar. cum Praesentatione valente 1. den. in nostro placito generali. Tabul. S. Vincentii Cenom. fol. 10: In Praesentatione ecclesiae, in primiciis, in tractu earum nihil habebit Simon.

Praesentia Apostolorum, Altare seu locus, ubi eorum reliquiae et corpora reconduntur. Vita S. Rodingi tom. 5. Sept. pag. 514. col. 2: Interea almus Dei sacerdos Chraudingus Romam perveniens, ibi ante sacratissimam Apostolorum Praesentiam, fusis precibus,.... responsum accepit. Vide Praesentialis.