Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESIGNO

PRAESIGNO, (PRAESIGNARE) Praesagire. Byzinius de Orig. belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. pag. 161: Ipsumque Regem (Hungariae) draconem rufum fore, de quo in Apocalypsi, Praesignabat.

Nostris vero Presingner, pro Baptisare; et quidem Signaculum, pro Baptismus, dixerunt Scriptores medii aevi. Vide in hac voce. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 356: Tantost après la mort ycelle Brouguarde fu ouverte, et l'enfant osté,.... lequel ot vie et fu Presingniez, ainsi qu'il apparut, ..... et fu lez sa mere en terre sainte. At Pourseigner est Crucis signum digitis ac manu effingere, in Vita JC. MS.: Quant il orent assez mangié Des biens qu'il avoit Pourseignié, etc.