Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESTANTIA

PRAESTANTIA,⁴ Vectigal, indictio, Ital. Prestanza. Charta ann. 1327. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 2. pag. 387: Quod commune Pisanum dictum commune et homines Castelfranci manutenebit et defendet in personis et rebus, contra omnem personam et locum; et tenebit et tractabit eos tamquam cives Pisanos in terra et mari, salvo quod ab eis data vel Praestantia non exigatur pro communi Pisano. Camerarii et notarii Praestantiarum, in jam laudatis Stat. Florent. lib. 1. cap. 60. Vide mox Praestantiatus.