Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESTANTIA

PRAESTANTIA,⁵ Stipendium militare, Gall. Prêt. Charta ann. 1370. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 535. et 536: Qui milites et scutiferi et eorum quilibet habere debeant a praefato magnifico domino duorum mensium Praestantiam, quam Praestantiam, quae capit in summa florenos mille et centum, etc. Et in casu, in quo praedicti milites et scutiferi et quilibet eorum, seu alter eorum dictam Praestantiam non serviretur, quod ipsam Praestantiam ipsi milites et scutiferi.... restituent.... Promiserunt quoque praefati milites et scutiferi..... servire praefato domino Galeaz, etc.