Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRAESUL

PRAESUL, Qui aliis praeest, praeses, rei alicujus auctor. Praeceptum Theodorici Reg. Goth. ann. 508. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1: Domitori orbis Praesuli et reparatori libertatis, etc. Sacratissimus Praesul nuncupatur Teudebertus Rex in Epist. Aureliani Episc. apud Duchesnium tom. 1. pag. 858. Pro judice occurrit in Vita S. Samsonis saec. 1. Benedict. pag. 179. Praesul fori, apud Sidonium lib. 4. Epist. 14. Praesul accusationis, apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 109.

Pro Praetor, judex, in Vita S. Amati tom. 6. Aug. pag. 724. col. 1: Magnis tormentis affectus delictum Cassani Praesuli succincte narravit; quem Praesul, cum Dei servum feriisset, morti condemnat.

Penes Episcopos potissimum mansit haec appellatio, Abraham sanctae Frisingensis Ecclesiae Praesul vocitatur in Charta Ottonis Regis ann. 989. apud Meichelbec. Hist. Frising. tom. 1. pag. 185. Sed et Abbatibus concessam hanc nomenclaturam habemus imprimis ex Jona monacho Bobiensi in Actis Eustasii Abbatis, ubi de Agilo abbate, qui modo, inquit, Resbacensi coenobio Praesul existit.