Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSTINEO

ABSTINEO,² (ABSTINERE) Absterrere, detinere, Gall. Retenir, Lit. remiss. ann. 1363. ex Reg. 95. Chartoph. reg. ch. 1: Henricus, qui magnanimus esse dicitur, ob hoc, malo sine causa motus animo, confestim ipsam uxorem verberare nisus fuit, et se contra ipsam fecit Abstinere, verba enormia contra ipsam proferendo. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646: Abstinet, coercet, compescit, refraenat, restringit vel subprimit, observat.