Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRATUM

PRATUM, Pratellum, in Formula 61. Lindenbrogiana. Sic porro apud Monachos dictus locus sub dio, seu atrium, quod cingunt claustri porticus in Monasteriis, vulgo le Preau. Sugerius lib. 1. de Consecrat. Eccl. S. Dionysii: Multos etiam extremo singultantes spiritu in Prato fratrum cunctis desperantibus anhelare. Charta ann. 1240. ex Bibl. Reg.: Parati erunt in Pratello, vel in claustro, etc. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 12: Et ponet ante Capitulum extrinsecus in Pratello, etc. Hist. Episc. Autiss. apud Labbeum tom. 1. Bibl. MSS.: Insuper cameram cpiscopalem super Pratellum veternam et jam senio collabentem quasi funditus reparavit. Adde Statuta antiqua Ord. Cartusiensis, 1. part. cap. 36. § 16. cap. 40. § 36. et Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 633.

Pratum, Campus vitibus consitus. Statuta Mutin. rubr. 374. fol. 77: Nisi fuerit furtum de blava, seu legumine existente in campo,... vel in uvis maturis adhuc in Prato, vel in arbore existentibus.