Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRESSO

PRESSO, (PRESSARE) Papiae, frequenter premere. Gall. Presser. Vide Savaronem ad Sidonium lib. 1. Epist. 9. et supra in Compressare.

Pressare, Vindemiam premere, Gall. Pressurer. Charta Ingelrani Dom. Codiciaci ann. 1235. apud Thomasser. Consuet. Bituric. pag. 236: Et si mustum hominum ultra tres dies, vel tres noctes in torcularibus nostris moraretur, ipsi homines alibi absque forisfacto deferre poterunt et Pressare. Vide Pressorare.