Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIMITUS

PRIMITUS, Prius, Primitus, πρώτως. Gloss. Lat. Graec. Diploma Caroli Reg. Hungar. ann. 1325. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 486: Ad unionem pacis devenire nolumus sine ipso Rege Boemiae.... nisi Primitus ad hoc dicti fratris nostri.... expressus consensus accesserit et voluntas. Occurrit praeterea in leg. 12. Cod. Theod. lib. 11. tit. 1. Primitus quam, in Ruodlieb, fragm. 3. vers. 56. et 551.