Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRINCEPS

PRINCEPS, Rex, Imperator, in Legibus Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 20. in Leg. Longob. lib. 2. tit. 29. § 1. tit. 39. § 4. Liutpr. 19. (4, 1.) Carol. M. 102. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. tempor. tom. 1. cap. 5. § 123. in lib. 3. Capitul. cap. 67. Chron. Andrense tom. 9. Spicil. Acher. pag. 377: Tunc electione in consilio omnium Godefridus Dux Lotharingiae constituitur Princeps et Dux Jerosolymorum. Gloss. Lat. Gr.: Princeps, Βασιλεύς.

Princeps Principum inscribitur Ludovicus VII. ab Hugone S. Germ. Prat. abbate, in Lit. ann. 1164. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 49.

Princeps, Dux, qui provinciae praeest, in Leg. Alaman. cap. 85. in Leg. Bajwar. cap. 2. Interdum eodem Principis nomine Rex et Dux designantur. Capitul. lib. 5. cap. 367: Si quis jussione Regis, vel Ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit: quia lex et jussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores ejus defendant eum, etc.

Principes, dicti, quotquot in ordine aliquo primarium locum obtinent, quos posterior aetas Primicerios appellavit. Senator. lib. 7. Epist. 24: Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine Principatus: cognoscitur enim agere locum primarium, quando in rebus humanis magna pars hominum asserit excellentiam dignitatum. Adde lib. 11. Epist. 35.

Erant autem Principes in Militia, Principes scilicet Legionum et Cohortium, de quibus Vegetius lib. 2. cap. 8. a quibus nomen transiit ad Principes officiorum, qui in omnibus officiis omnium Magistratuum civilium et militarium erant. Capitolinus in Antonino: Additis officiorum omnium Principibus. Horum mentio fit passim in Notitia Imperii. De his etiam est titulus Cod. Theod. de Cohortalibus, Principibus, Corniculariis et Primipilariis. Theophanes pag. 137: Καί οἱ πρίγϰιωες ἑϰάστης σχολῆς ὤμοσε τοῦτο. Vide Sirmondum ad Epigr. 137. Ennodii, et Jacobum Gothofred. ad leg. 10. Cod. Th. de Cohortal. (8,4.) Principis munus se gessisse Corippus testatur in Panegyrico Anastasii Quaestoris et Magistri: ........ Sub cujus nomine gesto Principis officium. Unde conficitur, Magistros officiorum, et Quaestores, Principes officiorum habuisse, licet Adjutores tantum iis attribuat Notitia Imperii.

Principes Agentium in rebus, de quibus est tit. 28. in Cod. Theod. lib. 6. qui et primates dicti in Lege 22. de Agentib. in rebus, eod. Cod. (6,27.) Senator lib. 11. Epist. 35.: Cur enim Agentium in rebus miles officii post tot labores incerto aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando, ideo Principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis caeteros antecellit. Vide Jacobum Gotofr. ad d. tit.

Princeps Officii, Primus officialium, id est Ministrorum et Apparitorum Judicis vel Rectoris provinciae, in leg. 1. C. Theod. de Offic. Rect. prov. (1,7.) apud Lampridium in Heliogabalo et in Alexanpro, Symmachum lib. 1. Epist. et auctorem Queroli. Acta S. Cypriani: Venerunt ad eum Principes duo, unus ex officio Galerii Maximini Proconsulis, etc. Princeps apparitionis, apud Ammianum lib. 16. Primates officii, in leg. 2. Cod. Th. ad Legem Juliam de ambitu. (9, 26.) Palladius in Vita Chrysostomi pag. 63. edit. Emerici Bigotii: Ἀπεστάλη Ἐλάφιος ὁ νῦν ἀπὸ Πριγϰίπων. Vide Pancirolum ad Notitiam Imperii lib. 1. cap. 9. Henricum Valesium ad lib. 16. Ammiani pag. 111. et Jacobum Gothofred. ad Cod. Th. Vide Priores officiorum.

Princeps Castrorum, in veteri inscriptione 1101. 5.

Princeps Civitatis, πρωτοπολίτης in Glossis Gr. Lat. Glossae Lat. Graec. Princeps, πρωτοπολίτης, ἔξαρχος. Aliae. Πρωτοπολίται, Proceres. Sic autem appellabantur, qui in civitatibus praecipuos Magistratus gerebant. Unde Sextus Rufus Odenatum Palmyrenum Decurionem vocat, quem Vopiscus Principem civitatis. Vide Gruteri Inscript. 472. 4. et infra in v. Prior et Principalis.

Princeps Sacerdotum, Titulus honorarius, quem aliquando usurpasse videntur Primates, quibus exinde prohibitum ne eo uterentur. Capitul. lib. 7. cap. 29: Ut primae sedis Episcopus non appelletur Princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujuscemodi, sed tantum primae sedis Episcopus.

Principes, Proceres Palatii. Titulus Legis Alamannorum in antiquis codicib.: Incipit Lex Alamannorum, quae temporibus Chlotarii Regis una cum Principibus suis... constituta est. Ubi alii habent Proceribus. Capitula Caroli C. tit. 6: Haec quae sequuntur Capitula excerpta sunt a Domino Rege Karolo et Principibus ejus ex his Capitulis, quae, etc. Flodoardus lib. 3. cap. 26. meminit Epistolae ab Hincmaro scriptae: Eberhardo ex Principibus Lotharii. Charta aerae 1216. apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Hist. pag. 214: Ego Aldefonsus D. G. Rex Toleti et Castilliae, una cum uxore mea Alyenor regina,... consilio pariter et voluntate Principum meorum facio cartam donationis, etc.

Prince, eadem acceptione, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 243: Lienarz, qui ot esté li uns des Princes le roi Chilperic, etc. Ubi Aimoin. lib. 3. cap. 62. ibid. pag. 96: Leonardus quidam Optimatum Chilperici, etc.

Principes Castri, Patriae, Proceres regionis, in Charta ann. 1108. inter Instr. tom. 2. novae Gall. Christ. col. 277: Ego Gaucelmus et fratres mei Arnaldus Catiarmati, Achelmus Willelmi, Bonbaldus quoque Rotberti, coram Principibus castri nostri, etc. Infra: Dans securitatem semper, et ingenuitatem per totam terram meam coram Principibus patriae.

Princeps Camerae apud duces Normannorum, idem qui alibi Camerarius. Vide in hac voce. Charta Guill. ducis Norman. pro monast. S. Georg. de Banquervilla in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 666: Radulphus autem meus magister, aulaeque et camerae meae Princeps, etc.

Princeps, Nomen dignitatis. Moschopulus pag. 160: Πρίγϰιψ, ἀξιώματος ὄνομα. Primus autem Principis nomenclaturam, in honorarium seu potius feudalem titulum, in Italia, invexit Arechis Dux Beneventanorum. Hic enim, ut scribit Leo Ostiensis lib. 10. cap. 10. primus Beneventi Principem se appellari jussit, cum eatenus qui Beneventi praefuerant, Duces vocarentur. Nam et ab Episcopis ungi se fecit, et coronam sibi imposuit, atque in suis chartis ita in fine scribi praecepit: Scriptum in nostro sacratissimo Palatio. A Principatu Beneventano post annos 90. prodiere Principatus Salernitanus et Capuanus. Nam cum Siconolfus Siconis Principis Beneventi filius, et Sicardi Principis frater, Salernum et Capuam Radelchiso Principi ademisset, Ludovicus II. Imperator in Italiam veniens anno 851. pulsis et profligatis Saracenis, quos uterque Principum in auxilium evocarat, convocatis Longobardis totam Beneventi provinciam inter Ledelchis et Sichenolfum aequo discrimine partitus est, ut habet Chronicon S. Vincentii de Vulturno pag. 687. qua quidem partitione, cujus meminit etiam Constantinus Porphy rog. lib. de Adm. Imp. cap. 27. Salernum et Capua Siconolfo cessere. Ex hinc caeteri qui Salerno imperavere, Principes Salerni appellati sunt: a quibus, diviso rursum Salernitano Principatu, emersit Capuae Principatus. Uterque vero tandem ad Tancredi Normanni familiam et ad Reges Siculos devenit. Capta enim Capua, Rogerius Rex Anfusum filium Capuani per vexillum sublimavit Principatus honore, quo extincto, patre superstite, Guillelmus filius alter eadem dignitate donatus est. Sed et Tancredum filium Principatu Barensi donavit Rogerius, ut habet Alexander Abbas Celesinus lib. 3. cap. 26. Sub eodem etiam Rege Principatus Tarentini titulus tum primum emersit, quo Simonem filium nothum testamento honestavit. Sed filius Guillelmus Rex hunc Simoni ademit, dicens: Ducatus Apuliae, Tarentique, et Capuae Principatum legitimis tantum filiis debere concedi: ad Comitatus autem aliasque regni dignitates non indignum esse liberos etiam naturales admitti. Ita Falcandus pag. 659. Ex quibus sane colligitur, Principis titulum, Comitalem longe dignitate praecessisse.

Ex praedictis etiam docemur, ab Italia in caetera regna, etsi in quibusdam serius, profluxisse ejusmodi Principis titulum: nam et inde in Regnum Hierosolymitanum transiit. Quippe cum Boëmundus Tancredi filius in haeredii sortem a Rogerio fratre Tarenti et Baris Principatus obtinuisset, ut narrat Ordericus Vitalis lib. 8. pag. 677. Antiochiae Dominus factus, ejusdem Princeps appellatus est, quod, inquit Will. Tyrius lib. 6. cap. 23. antea Princeps vulgo nuncuparetur; Tarenti scilicet, ut habent praeterea liber vernaculus de Familiis Ultramarinis, et Joan. Villaneus lib. 4. cap. 18. Exhinc idem Principis titulus datus legitur Galilaeae seu Tiberiadis in eodem regno dominis. Memoratur praeterea apud Albertum Aquensem lib. 3. cap. 54. Princeps Philippensium, cui nupta fuit Florina Ducis Burgundiae filia, licet haud bene constet, quis Princeps iste fuerit, et cujus urbis. Certe Philippensium Principis mentio quoque est in Epistola Honorii III. PP. ad Everardum Patriarcham, apud Rainaldum ann. 1217. n. 17. quo eum monet, ut Philippensium Principem, qui Episcopum urbis suae interemerat, ad justam criminis expiationem per excommunicationem cogeret. Sed cum hoc anno 1217. Everardus iste inter Patriarchas Hierosolymitanos et Antiochenos non compareat, haud promptum est urbis situm assequi. Transiit praeterea Principis dignitas in Imperium Constantinopolitanum sub Imperatoribus Francis. Nam Guillelmus de Champlita, cognomento Campaniensis, expugnata Achaia et Peloponneso, Principem se inscripsit Achaiae et Moreae, ut perinde ejus successores, quorum seriem et historiam dedimus in Historia Franco-Byzantina. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1228.

Atque inde fortean fluxit, ut complures dignitate licet et natalibus longe inferiores proceres Principis titulum sibi arrogarint, vel certe ut iis ille a Scriptoribus adscribatur, quod mox docemus.

Inde etiam originem duxere Principatuum erectiones, quae in Francia nostra et in Belgicis provinciis serius nosci coepere. Primus enim qui mihi occurrat, in Francia Principatus, est Chalesius in Inculismensi agro, in Historiae Arvernensis probat. pag. 228. sub ann. 1478. et in Ceremoniali Franciae ann. 1513. tametsi de erectione non constet. Exhinc complures leguntur instituti, atque in iis Jovis-villae ann. 1552. Porceani ann. 1561. Guemenaii ann. 1570. praeterea Principatus Luci in Pictonibus, Soyonis in Vivariensi agro, Rupis ad Yonem, Listenesii, Fucardimontis, Chalusii, Amblisiae, Chabanesii, Carencii, etc. In Belgio vero Principatus Chimacensis erectus ann. 1486. Spinetensis ann. 1541. Gaverensis ann. 1553. Lignensis ann. 1602. Barbançonensis ann. 1614. etc. Mitto quae de Principatibus Italicis et Hispanicis huc conferri possent, cum existent de iis, ut et de caeteris ejusmodi dignitatibus conscripti Commentarii.

Principes in Francia nostra triplicis generis esse observat Sanjulianus lib. de Origin. Burgundionum cap. 33. extremo: ac primo quidem ita appellari, qui ex domo regia sunt, quos vulgo Princes du sang dicimus: deinde qui orti ex Principum extraneorum familia in Aula Regum nostrorum militant, et in Francia sedes fixere, quorum etiam posteri eamdem dignitatem retinent: ac denique ita vocari, qui feuda possident cum titulo Principatus, de quibus mox egimus. Sed qui regnante Carolo V. in Francia nostra pro Principibus haberentur, docet prae caeteris Christina Pisana au Trésor de la Cité des Dames 2. part. cap. 9: Et parce que en diverses Seigneuries sont demourans plusieurs puissans Dames, si comme Baronnesses, et grands terriennes, qui pourtant ne sont pas appellées Princesses, lequel nom de Princesse n'affiert estre dit que des Emperieres, des Roynes, et des Duchesses: se ce n'est aux femmes de ceulx, qui à cause de leurs terres sont appellez Princes par le droit nom du lieu, si comme il en a en Italie et ailleurs. Et quoy que les Comtesses ne soint mie en tous pays nommées Princesses, etc.

Quartam denique Principum speciem addunt Bodinus lib. 1. de Republica cap. 6. pag. 69. et Marca lib. 6. Histor. Beneharn. cap. 8. num. 6. qui scilicet feuda majora, vel etiam oppida possident in regni confiniis, de quorum supremo dominio ac superioritate Principes ac Reges non convenere invicem in pactis ac foederibus, atque adeo supersessum est, donec de rei veritate constaret. At cum publicae istae vix dirimantur lites, factum ut flagrantibus potissimum bellis eorum possessores oppida sua munierint, et cum neutri Principum parerent, horum se supremos Principes indigitarint, quod de Byzantio scribit Justinus lib. 9: Haec namque urbs condita primo a Pausania Rege Spartanorum, et per 7. annos possessa fuit: deinde variante victoria, nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium juris habita est. Quae incerta possessio effecit, ut nemine quasi suam auxiliis juvante, libertatem constantius tueretur.

Princeps Militiae dictus apud nostros Senescallus, cujus praecipuum munus fuit in rebus bellicis. Rigordus ann. 1184: Theobaldus Comes Blesensium Franciae Senescallus, Princeps militiae Regis. Vide Senescalcus.

Princeps, nomen videtur fuisse dignitatis in regno Anglorum. Chartam enim Offae Regis subscribunt statim post Episcopos Brordanus Patricius, Binnanus Princeps, deinde Duces, in Additament. ad Matth. Paris pag. 155. Aliam Knutonis Regis ita subscribit, etiam statim post Episcopos et ante Ducem, quidam Aldennus: Ego Haldenne Princeps Regis pro viribus assensum praebeo: et ego Turkillus Dux concedo, in Conciliis Anglicanis. Charta Eadgari Regis in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 302: Unde ego Eadgarus Rex rogatus quidem ab Episcopo meo Deorwlfo, et Principe meo AEldredo, ut aliquam partem terrae liberam darem, etc. Vide Simeonem Dunelmensem ann. 778. Anglos. Heahgerefa, summus comes. Idem Princeps militiae dicitur et Major domus regiae. Vide Phillips. Hist. Jur. Angl. tom. 2. pag. 9.

Princeps Walliae, titulus veterum Principum Provinciae Anglicae, quam Walliam vocant, qua in jus Regum Angliae redacta, eorum filii primogeniti eodem titulo deinceps donati sunt. Vide Thomam Walsinghamum pag. 48. et Thomam Smith lib. 1. de Republ. Anglor. cap. 17.

Apud Scotos, inquit Camdenus in Britannia, proximus a Rege est filius ejus primogenitus, qui Princeps Scotiae appellatur, et peculiari jure Dux est Rotsey, Scotiaeque Senescallus: reliqui vero Regis liberi absolute Principes appellantur.

Princeps, dignitas, ut videtur, fuit apud Hispanos. Divisio Oxomensis et Aucensis Episcopatuum ann. 1088. sub Adelfonso Imper. et Hispaniarum Rege, quae exstat post Concilium Bracarense I. subscribitur ab Episcopis et Abbatibus, deinde a Comitibus, demum a Principibus, hoc modo: Ego Martinus Comes confirmo, etc. Ego Alvarus Diaz Princeps confirmo.

Apud Lusitanos Alphonsus, postmodum Rex V. Regis Eduardi primogenitus, Principis titulum primus assumpsit, cum antea Regum primogeniti Infantes appellarentur Castellanorum Regum primogenitos Asturiarum Principes dictos colligere est ex Scriptoribus Hispanicis, ut Aragonensium Gironae.

Principes in Germania qui dicantur, docet Albericus in Chronico MS. ann. 1234: In Alemannia omnes Archiepiscopi, et Episcopi, quidam excellentiores nigri Abbates, et omnes Duces, et quidam Marchiones, et Lantgravius Turingiae, et Palatinus Comes de Reno, omnes isti vocantur Principes. Caeteri autem sunt vel Comites, vel Castellani, vel nobiles. Ordo Principum, apud Ottonem Frising. de Gestis Friderici lib. 2. cap. 28: Est enim Lex curiae, quod quisquis de ordine Principum Principis sui iram incurrens, compositionem persolvere cogatur, centum librarum debitor existat, coeteri minoris ordinis viri, sive ingenui, sive liberi, vel ministri, decem. Charta Henrici VI. Imper. ann. 1189. ex Tabulario Eccl. Tullensis: Nos universa alodia et feuda, quae ipse (Humbertus Comes Sabaudiae) infra fines Imperii Romani possidebat, observato omnimodo ordine judiciario, et per justam Principum Imperii sententiam, et Parium suorum, abjudicavimus, et eum secundum justitiam condemnatum perpetuo Imperii banno subjecimus.

Princeps, in Jure feudali Saxonum cap. 38. § 8. et seqq. tali nomine censetur, eo quod habet feudi vexillum, de quo ipse Princeps dicitur et habetur. Nullus ab eo debet recipere, cum illud alius ab eo receperit. Qui confert taliter, investitus non est primus in feudo, et ideo non debet Princeps appellari. Qui possidet feudi vexillum, et est Princeps, nullum laicum debet habere dominum, praeter Regem. In hac ratione Principes dicuntur apud Saxones seu Germanos, qui nostris Barones, qui scilicet a Rege nude pendent, nullumque alium habent superiorem dominum, quorum feuda Germanis Fahnlehen vocantur, quod vassalli cum vexillis de iis investiantur. Vide Gerlacum Buxtorfium in Auream Bullam Caroli IV. Imper. cap. 68. et supra in voce Baro. Huc porro pertinet praeclara Francisci Borbonii San-Paulani Comitis vox, qui cum Guysium Ducem seipsum Principem appellantem indignabundus cerneret, ad astantes jocose respondit, Guysium Germanica lingua loqui. Rem narrat Thuanus lib. 25. Histor. pag. 456.

Principes dicti ipsi Comites, in Charta Caroli C. in Tabulario Dervensi: Princeps autem in cujus Comitatu consistunt, pro Dei amore et remedio animae suae causas eorum libenter audiat, et ei in quantum potuerit adjuvare festinet.

Princeps, pro Dominus, alicujus nempe oppidi vel castri. Ita inscribuntur Dux Normanniae apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 8. et alibi, Comes Flandriae apud eumdem lib. 3. Epist. 28. Princeps Malamortensis castri, apud Gaufredum Vosiensem lib. 2. cap. 3. Guillelmus Bellismensis provinciae Principatum gerens, in Charta fundationis Abbatiae Longlay, quam subscribit hoc modo, Willelmus Princeps, apud AEgidium Bry in Histor. Perticensi pag. 42. 44. Theodoricus Dei gratia Dominus et Princeps Alostensis oppidi, in Charta ann. 1164. apud Miraeum in Cod. Donat. piar. cap. 96: Radulphus nobilissimus Princeps de Arenis, in Charta ann. 1150. in Hist. S. Martini de Campis pag. 391. Willelmus Montispessulani Princeps, apud Alanum de Insulis pag. 20. 201. Aimericus Princeps Ranconensis, apud Ademarum Cabanensem pag. 181. Helias Talairandus Princeps terrae Petragoris, in Tabular. Deip. Santonensis. Wido Princeps Wangionis rivi, in Charta ann. 1081. et Guido de Juncivilla Princeps, apud Perardum in Burgundicis Tabulis pag. 195. 229. Princeps Albaemarlae, in Charta ann. 1130. in Concil. Rotomag. pag. 143. Principes de Baucio, apud Will. de Podio-Laurentii cap. 12. Willelmus Talemontis castri Princeps et Dominus, apud Beslium pag. 420. Guillelmus Tyernensis Princeps, in Hist Translat. S. Launomari num. 15. Peronensis castri Princeps, in Miracul. S. Marculfi num. 12. Oliverius Princeps de Chalesio, in Charta ann. 1174. in Hist. Turenensi pag. 34. Theobaldus Blesensium Comes, Princeps appellatur apud Joan. Sarisberiensem Epist. 89. Willelmus Nothus Rex Angl. Chartam sic claudit, apud Prynneum in Libert. Angl. tom. 1. pag. 1189: Ego Willelmus D. G. Anglorum Rex, et Dux Normannorum, atque Princeps Cenomanorum. Erchembaldus Princeps Burboniensis, in Charta, scripta sub Roberto Rege, in Tabular. S. Ursini Bituricens. Picei castri in Picardia domini Principes etiam inscribuntur in veteribus Tabulis. Vide Herimannum de Rest. S. Martini Tornacensis cap. 77. 89. Acta Murensia pag. 15. Augustinum du Pas in Stemmatibus Armoric. part. 2. pag. 623. Thomasserium in Consuet. local. Bituric. cap. 35. etc.

Charta ann. 1159. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 362: Ego Gualterus Tyrellus dominus et Princeps de castello de Poix, etc. Gualterus dominus de Monsoreau titulo Principis christianissimi insignitur, in Charta inter Probat. Hist. Roberti Arbrisselli.

Princeps, Superior Dominus, Chef-Seigneur. Pactum inter A. Episcopum Aginnensem et S. de Monteforti Ducem Narbonensem et Comitem Tolosae ann. 1217. in Regesto 30. Tabularii Regii ch. 16: Comes etiam jurabit Episcopo tanquam Princeps defensionem et tutelam, etc. Supra: Jurabit Episcopus Comiti fidelitatem, etc.

Princeps Campaniae, pro Comes, in Charta ann. 1209. ex Chartul. Campan. Thuano fol. 145. r°: Quod sine licentia Principis Campaniae non possemus stalla construere.

Principissa, Regina, vel Principis uxor. Diploma Caroli Hungar. Reg. ann. 1338. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 488: Nos et serenissima Principissa domina Elizabeth, Regina Hungariae, etc. Anonymi Salern. Chron. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 219: Una die accidit, ut Principissa sub tentorio resideret, atque in conca argentea pedes lavaret, etc. Ibidem saepius, alio sensu vide suo loco.

Principes etiam suae civitatis dicti interdum Episcopi, ut in Canonibus S. Patricii can. 30. et aliis Hibernicis Synodis apud Waraeum in Opusculis S. Patricii pag. 120. et apud Acherium tom. 9. Spicilegii, lib. 18. cap. 6. lib. 26. cap. 15. lib. 40. cap. 2. 3. 4. in Vita S. Aigulfi Abb. Lerinensis cap. 13. apud Will. Malmesbur. in Prologo ad Gesta Pontific. Anglor. in Bulla Rodulphi Imper. ann. 1291. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 55. etc. Vide Episcopus.

Principis titulo donabantur Aquilejenses patriarchae. Charta Otton. IV. imper. ann. 1210. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1561: Attendentes clarissima merita et obsequia dilecti Principis nostri Wolfcherii Aquilejensis patriarchae, etc. Eadem leguntur in Ch. Frider. II. imper. ann. 1214. ibid. col. 1651.

Obtinuit haec Episcoporum nomenclatura maxime apud Germanos, ut ex superius dictis manifestum est: hanc nihilominus ante saeculum xi. Episcopis tributam esse negat Conringius in Cens. Diplomat. Ludov. pag. 218. Addit Valesius in Notit. Gall. pag. 613. nonnumquam Episcopos per jocum appellatos fuisse Principes, quod potentia et auctoritate sua abuterentur more Principum saecularium. Id potissimum colligit ex Vita Leodegarii Augustodun. Episc.: Erant in hoc mendacio primi et quasi rectores Palatii, Desideratus cognomine Dido, qui quondam Cabilloni habuit Principatum, necnon et ejus collega Bobo, qui urbem Valentiam habuerat in dominium. Nec enim digni sunt ut urbium nominentur Episcopi, qui magis terrenis desideriis inhiabant, et coelestia non curabant.

Idem titulus concessus etiam Abbatibus, in Canon. Hibernicis cap. 6. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 12: Si quis commendaverit animam suam et corpus, et omnia quae habet Deo, et Principi, id est Abbati sancto, etc. Eo etiamnum decorantur Abbates Fuldensis, Campodunensis, Weissenburgensis et Murbacensis. Principis et Comitis titulo illustratur Rotbertus Abbas Majoris Monasterii in Charta ann. 912. ex Tabul. ejusdem Monast. Sed hunc titulum ex Abbatiali dignitate non habuisse colligitur ex Comitis nomenclaturae ibidem subjecta ratione: Rotbertus... Majoris monasterii gloriosus Abba, nec non et Comes, propter diversa regnorum Franciae et Neustriae negotia, quibus a Rege praepositus erat, etc.

Princeps etiam compellatur abbatissa Romarici montis a Rudolfo imperatore ann. 1290. in Chartul. ejusd. eccl. ch. 16: Ancelinus de Perroya canonicus Virdunensis... supplicavit ut venerabilem Felicitatem, dictam Loretam, abbatissam Romaricimontis, Principem nostram, suam consanguineam, ad applausivae dulcedinis amplexus suscipientes, dignaremur eam ad coetum principum collocare. Nos.... dictam Loretam... ad instantiam... Ancelini praedicti in nostram Principem recipimus et in numero principum collocamus. Eadem occurrunt in Ch. Alberti Rom. reg. ann. 1307. pro Clementia abbatissa ibid. ch. 21. Quae fuerit celebris hujus abbatiae conditio medio xv. saeculo, docent Litterae ann. 1444. ex Reg. 177. Chartoph. reg. ch. 12: Comme l'église de S. Pierre de Remiremont, de l'ordre de S. Benoit, soit très-belle et notable, de grant et ancienne fondacion, bien et loablement desservie de grant quantité de religieuses bonnes et dévotes, toutes extraites de noble lignage de chevalerie, qui y sont instituées et ordonnées de ancienneté, etc.

Princeps Carceris, ἀρχιδεσμοφύλαξ δεσμωτηρίου, Genes. cap. 39. v. 23. Vide Principalis custos.

Princeps Ecclesiae, Dignitas Ecclesiastica, eadem forte, quae apud Graecos Ἐϰϰλησιάρχου, de qua in Glossar. mediae Graecit. Ordo Romanus: Cum autem omnia usque ad Evangelium impleta fuerint, accedat Princeps Ecclesiae ad Episcopum, pixidem, in qua thus habetur, manu ferens, sequente acolyto qui thuribulum portat, etc.

Principes Francorum sese inscripsere postremi ex Majoribus domus Regum Franciae. Karlomannus Dux et Princeps Francorum, in Concilii Liptinensis Praefatione: sic Pipinus in Praefat. Concilii Suessionensis, Carolus Martellas in lib. Epistolar. S. Bonifacii Moguntini Archiepiscopi.

Princeps Metensis dictus ejusdem Ecclesiae Primicerius, apud Lambertum Ardens. lib. 4. Histor. cap. 95: Praescii a Metensi Principe sive Princero vel Primicerio, consentiente, immo stimulante et hoc ipsum machinante Viridonensis civitatis in Episcopum electo, captus est Arnoldus de Ghisnis. Vide supra Primicerius.

Princeps Monasterii, Qui alias Advocatus et Defensor nuncupabatur. Regula S. Pachomii: Vestimenta, quae secum detulerant, accipient, qui huic rei praepositi sunt, et inferentur in repositorio, et erunt in potestate Principis monasterii. Fuit etiam in Ecclesia CP. dignitas quaedam, quae ἄρχων τῶν μοναστηρίων dicebatur, quod omnium in urbe regia monasteriorum cura ei demandata esset. Vide Abbas Abbatum.

Princeps Podii Stultitiae, vulgo Prince du Puy de sotie, Titulus praefecti societatis jocosae, quae ex junioribus cujusque civitatis vel oppidi composita, Princeté de folie aut de sotie nuncupabatur. Unde vero hujus nomenclaturae originatio accersenda sit, haud facile est divinare. Vocis Podium, ut videre est supra, non una est significatio: ea enim intelligi potest Res quaevis cui innitimur, adeoque aedium maeniana hac indicari possunt; Collis quoque vel locus editus et pascuus, imo et suggestum pariter ipsa designantur: a loco itaque ubi congregabatur, quod podiis seu maenianis ornatus esset, vel a suggesto cui insidebant socii, ita vocitata est haec societas. Ubi Sotie vel folie, facetia, non stultitia, interpretanda; quae voces probant nequaquam corrupte scriptum esse Prince des sots, cum et ubique occurrat, in iis saltem quae perlegi, pro Prince des Saults, quasi saltatorum propria fuerit isthaec appellatio, ut sibi gratulando auguratus est D. Duclos in Disquis. de Lud. scen. tom. 17. Comment. Acad. inscript. pag. 225. Lit. remiss. ann. 1427. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 724: Comme le suppliant par sa poureté, simplesse et petit sens, soit nommé le Conte de Calais du Puy de sotie, qui se fait par esbatement en nostre ville d'Abbeville,.... Jehan de Bouseville, qui est de laditte Princeté de folie, nommé l'Aquérant de Rouvroy, etc. Aliae ann. 1472. in Reg. 195. ch. 775: Puis aucun temps en ça, les compaignons de Colomiers en Brie se sont acoustumez de eslire entre eulx ung personnaige propre pour estre et avoir en tiltre le nom de Prince des sotz; auquel moyen de ce nom et tiltre il est attribué la faculté et puissance de convoquer et assembler, toutes et quanteffoiz que bon lui semble, et mesmement une foiz l'année à itel jour que la veille de la Thyphaine, autrement dite la veille des Roys, tous ses subjetz, c'est assavoir toutes jeunes gens et autres, qui de leur voulenté tendent à fin de parvenir, par continuation de bon service, par laps de temps, à laditte principaulté, se veulent asubjettir à lui et garder ses ordonnances; et les défaillans pugnit corporellement; c'est assavoir les aucuns getter en la fosse dudit Prince, qui est au sault du moulin de la riviere dudit lieu de Colomiers, et les autres copper la teste d'un seau d'eaue ou de plus, ou le poing, ainsi qu'il lui plaist et que l'offense le requiert. Prince des amoureux, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 402. Vide supra Amoratus 1.

Neque alius certe est Princeps du Puits apud Insulenses, licet honestius habeatur, de quo mentio occurrit in Actis capitul. S. Petri Insul. Reg. K. fol. 11. v°: Ad supplicationem nonnullorum proborum virorum, dominis meis decano et capitulo capitulariter congregato factam, iidem domini mei annuerunt et consenserunt, quod pro renovatione festi Principis du Puits, missa solemnis, quae ob id die Dominico ante Assumptionem Mariae decantari solet in praesentia dicti Principis, praelatorum, nobilium et aliorum civium dictum Principem associantium in choro praesentis ecclesiae, ad honorem ejusdem gloriosae V. M. per decorationem dicti festi, hoc anno et aliis subsequentibus decantetur, observatis caeremoniis circa hoc requisitis. Actum in capitulo xv. mensis Julii anno xvc. xxxj. Sic quidem ecclesia nullum dampnum aut interesse propter hoc patiatur. Rursum ibid. fol. 15.

Ejusdem originis, alterius licet propositi, instituta videtur societas literaria Rotomagensis, Cadomensisve, de qua La Houssaye in Comment. Hist. tom. 2. pag. 243. edit. 1737. Vide Podium 2. 3. et 4.

Princeps Nervorum, Cerebrum. Alexander Iatrosophista MS. lib. 1. Passionum: Oportet caetera deinde adjutoria localia initium sumere, et capitis fieri providentiam, et ex oleo dulci lanis infusis totum involvi caput madefactis omnino, ut non rigorem sentiat Princeps nervorum. Ubi Glossa, cerebrum, quia ex eo oriuntur nervi.