Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRINCIPIO

PRINCIPIO,² (PRINCIPIARE) Principiari, Incipere, oriri, principium ducere. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 20. pag. 44: Interea Rex illustris... quandam catharactam Principiari constituit, etc. Occurrit rursum pag. 117. 142. Jac. de Delayto in Annal. Estens. apud Murator. tom. 18. col. 908: Anno 1393. Principiatum fuit laborerium muri. Vita S. Bernardi Menthon. tom. 2. Jun. pag. 1078: Ut praedicta coenobia cum suis suppositis, tanquam ex archidiaconatu Principiata, favoribus dignentur praecipuis. Poeta sequioris aevi apud Leibnit. tom. 3. Script. Brunsvic. pag. 678:   ..... Principiabo Quando septenam sol vespere verget ad horam. Adde Statuta Vercell. lib. 7. fol. 205. Acta SS. tom. 3. April. pag. 988. Rymer. tom. 11. pag. 380. etc.