Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRINCIPIUM

PRINCIPIUM,³ Actus Theologicus ad obtinendum Doctoris gradum, olim in Universitate Parisiensi usitatus, cujus mentio est in Bulla Alexandri IV. PP. ann. 1256. Inceptio interdum dicitur, apud du Boulay in Hist. Universit. Paris. tom. 5. pag. 911. et 913. Instrum. ann. 1462. apud eumdem: Deliberavit Natio (Franciae) quod vellet singulos Licentiatos exhortari ad honeste faciendum suum Principium. Statuta S. Capellae Paris. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 151: Juro... quod singulis horis diurnis et nocturnis, a principio usque in finem interero bona fide, nisi legitimum impedimentum habuero, aut infirmus vel minutus,... aut Principio seu proposito necessario alicujus meorum interfuero amicorum. Statuta Colleg. S. Bernardi ibid. pag. 171: Praesidenti in disputationibus et Principiis, sicut consuetum est, provisori et suppriori... duos solidos Parisienses (solvent).

Principium principians, Primum principium; Principium principiatum, Principium secundum. Haec Philosophis familiaria.