Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRINCIPIUM

PRINCIPIUM,⁴ Donum, munus. Stat. pro capell. S. Vulfr. ann. 1291. ex Lib. nig. 2. ejusd. eccl. fol. 52. v°: Duximus statuendum, ut dicti capellani de caetero et imperpetuum habeant gratuitas obventiones, quae Principia nuncupantur, videlicet in institutione canonici in ecclesia nostra, decem solidos Paris. in institutione cujuslibet parrochiani presbyteri in patronagio nostro, decem solidos Paris, etc. Ubi manifesta est appellationis ratio.