Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRINCIPIUM

PRINCIPIUM,⁵ Suppuratio. Mirac. S. Rosae tom. 2. Sept. pag. 457. col. 2: Cum pateretur cancrum in mamilla ejus sinistra... Quibus precibus factis, illico morbus ille caput fecit ac Principium, prout vulgariter dicitur. Celso, Facere caput; unde Italis Far capo, pro Suppurare sive in pus converti.