Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIVILEGIO

PRIVILEGIO, (PRIVILEGIARE) Privilegia, immunitates conferre, in Histor. Episcop. et Comitum Engolismensium cap. 24. Libertates hominum de Villereys ann. 1253. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 194: Item, eximimus et Privilegiamus homines et habitatores supradictae libertatis, ne nobis et nostris successoribus teneantur dare leydiam de quibuscumque rebus emerint, vel vendiderint in mercato supradicto. Adde Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 1017. Acta SS. Aprilis tom. 2. pag. 676. Chron. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1080. Histor. Comit. Ebroic. inter Probat. pag. 29. Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 316. etc.