Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIVILEGIUM

PRIVILEGIUM, Bastidae novae, Crucis assumtae et assumendae, Exercitus, Fori; Quinquennalium induciarum, etc. Variae formulae quibus ad majorem cautelam utebantur creditores vel venditores in contractibus publicis. Exempla passim occurrunt. Vide Crucis Privilegium pag. 681.

Privilegium Donativum. Assisiae Hierosolymitanae MSS. cap. 192: Privilege dou chief Seignor ne peut, ne ne doit valoir à porter guarantie sur le fié de ses hommes, c'est à savoir de ceaus, qui ont court, et qui peuvent faire Privilege donatif, se le donatif dou Seigneur en cui Seignorie ce est, de quoi le Privilege dou chief Seignor parole, n'est avoé, ou que celui qui le requiert puisse prover, que il eut la saisine et la teneur longue en pais et sens calonge, etc.

Privilegium, Districtus, territorium jurisdictione Ordinarii exemtum. Charta Adami Meld. Episc. ann. 1289. ex Chartul. ejusd. Eccl.: Item nos Episcopus volumus quod Decanus et Capitulum libere percipiant synodos et orchadias in ecclesia de Malleo et in aliis ecclesiis quae in eorum Privilegiis continentur.

Privilegium, Eodem sensu quo supra Pravilegium. Vita S. Dunstani tom. 4. Maii pag. 356: Sanctam puto designare Ecclesiam, quae vel illum vel etiam alios quam plures more paterno per spiritalem sacri baptismatis uterum a primi parentis Privilegio regeneravit.

Privilegius, pro Privilegium. Sicut ipse Privilegius clariter innotuit, in Charta Caroli M. ann. 777. apud Calmet. tom. 1. Histor. Lothar. inter Probat. col. 288.