Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIVILEGIUM

PRIVILEGIUM,² Tyrannis. S. Eulog. lib. 2. Memor. SS. cap. 1: Cujus (Habdarrahgman) temporibus, rebus et dignitate gens Arabum in Hispaniis aucta, totam pene Hiberiam diro Privilegio occupavit.

Privilegia Regum Francorum, Praerogativae scilicet, in rebus spiritualibus, a summis Pontificibus iis concessae, quae describuntur in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. A. fol. 155. r°. cum hac inscriptione:

Privilegia domini regis antiqua, renovata et rescripta propter correctionem domini papae, pro quibus privilegiis renovandis capiuntur super regem per computum thesaurarii ad S. Johannem cccxviij. xlj. flor. et ixc. iiijxx. xj. grossos argenti, quos magister Radulphus de Perellis expendidit in curia Romana pro eisdem.

Primo quod confessor dom. regis, audita confessione sua ac uxoris et liberorum ac fratris suorum, ipsos ab omnibus delictis, juxta formam ecclesiae, absolvere possit. Item quod confessor, quem dom. rex habet et habiturus est, possit ipsum dom. regem ab omnibus peccatis suis et ab omnibus excommunicationibus absolvere. Item quod dom. rex, pro participatione cum excommunicatis, non incurrat sententiam. Item de eodem pro dom. rege et ejus familia. Item quod dom. rex nulla sententia generali possit ligari. Item de eodem pro dom. rege et illis, qui de mandato dom. regis circa ea paruerunt, pro quibus sententiae latae sunt vel ferentur. Item quod dom. rex possit facere detineri clericos flagitiosos. Item quod nullus in personas dom. regis, uxoris et filiorum suorum excommunicationis sententias promulgare valeat, aut eisdem ingressum ecclesiae interdicere. Item quod elemosinae, quas dom. rex faciet, cedant loco restitutionum. Item quod nullus possit interdicere capellas dom. regis. Item de eodem pro dom. regina. Item quod dominus rex et dom. regina possint audire divina in locis interdictis. Item indulgentia xl. dierum concessa illis, qui pro dom. rege, regina et liberis eorum orabunt Dominum. Item indulgentia unius anni concessa dom. regi et illis, qui secum fuerint in dedicatione ecclesiae vel altaris. Item indulgentia unius anni concessa dom. regi et illis, qui secum fuerint in praedicationibus. Item quod clerici et capellani dom. regis non teneantur ad aliud officium, quam ad illud quod secundum morem curiae regis celebratur. Item ut clerici dom. regis non cogantur recipere commissiones Sedis Apostolicae. Item ut clerici dom. regis possint. promoveri ad omnes sacros ordines per quoscumque praelatos, quos dom. rex maluerit. Item quod clerici dom. regis et in suo servitio existentes, possint percipere grossos fructus beneficiorum.