Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRIVO

PRIVO, (PRIVARE) Abolere, Gall. Abolir, supprimer. Chron. Pontif. Leon. Urbevet. apud Lam. in Delic. erudit. pag. 346: Parisiis rex Franciae quinquaginta quinque (Templarios) comburi fecit, et omnes privati fuerunt omnibus possessionibus et domibus, et datae fuerunt fratribus S. Joannis; et ordo eorum in perpetuum Privatus est.