Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROBUS

PROBUS, Gallis, Preux, Miles animo valens. Caesarius Heisterbacensis lib. 9. cap. 48: Modo loqueris ut Probus vir. Vetus Epitaphium in Vesontione Chiffletii: Hic Renaude jaces vir amabilis et Probe Miles. Probi et valentes, apud Thwroczium in Chronic. Hungar. 2. part. cap. 16.

Probi Homines, nostris Preud-hommes, dicuntur saepe Scabini et qui in placitis publicis cum Comitibus et judicibus judicia exercebant; vel etiam ii qui artificibus praesunt, ac de rebus ad eos spectantibus judicant. Charta ann. 1197. ex Tabul. Monast. Villaemagnae: Est facta.... concordia inter dom. Berengarium abbatem et Probos homines ac populum Villaemagnae, etc. Litterae Renati Reg. Comit. Provinc. ann. 1479. in Tabul. Piscator. Massil.: Ex parte Proborum hominum quarterii S. Johannis. Nude Probi interdum appellantur, ut in v. Capagium videre est. Preud-hommes passim in Consuetud. municipalibus: Preudes-gents, in Consuetud. Andegav. art. 450. Cenoman. art. 462. et Britan. art. 538. 577. Vide Boni homines et infra Providus.

Probitas, Generositas, animi magnitudo, praeclarum facinus, factum, Italis Prodezza, Hispanis Proeza, Gallis Proüesse. Willelmus Apuliensis lib. 3. de Gest. Norm.: Transierat fama Probitatis ubique probatae. Alibi: Tanta fuit Probitas animi, tam vivida virtus. Gauterius Cancell. de Bellis Antioch. pag. 444: Rex itaque Probitati semper intentus, haud segniter agens, etc. Ordericus Vitalis lib. 3: Praefatus Heros post innumeras Probitates, etc. Utitur passim. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 18. pag. 35: Regia Probitas juxta maris litus cum suo exercitu nobili in optatam transfretationem favorem afflatus prosperi exspectabat. Nicolaus de Braia in Ludovico VIII: .... Probitas vilescit avari. Idem: Quam probus extiterit, quae bellica Gallia vidit Hoc duce regnante, et quantae Probitatis honores. Rodericus Toletan. lib. 2. de Rebus Hisp. cap. 14: Sed offuscavit in eo error impietatis tantae gloriam Probitatis. Will. Brito lib. 1. Philipid.: Tot bene gesta domi, tot Militiae Probitates. Et lib. 5: .... Flagratque novo Probitatis amore. Idem lib. 8: Quorum semper erat Probitas exercita bellis. Adde Gesta Consulum Andegav. cap. 9. n. 11. cap. 12. n. 1. cap. 13. n. 3. Thwroczium 2. part. cap. 65. etc. Vide praeterea Notas ad Joinvillam pag. 96.

Probitates, Decursiones militares, Ludicrae equestres pugnae, ut sunt hastiludia et torneamenta, in quibus generosi animi specimen edere solent. Laudes Papiae apud Murator. tom. 11. col. 42: Tunc enim nobiles civitatis hastiludiis, aliisque seculi Probitatibus delectantur.

Hinc Prouer, Probe agere, ut militem decet. Guill. Tyr. contin. Hist. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 600: Il dist que bien s'i estoient (à la bataille) les Chretiens Proué, et mult avoit occis de Sarrazins. Unde Pruesté, Probitas, in Lit. ann. 1360. ibid. tom. 1. col. 1474: Comme nous nous asseurons de vostre Pruesté et loyaleté, etc.