Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROCLAMO

PROCLAMO, (PROCLAMARE) Inconditis clamoribus quempiam explodere, insectari, Gall. Huer. Conc. Pisanum apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 333: Eadem autem die post prandium venerunt nuncii Petri de Luna apud S. Martinum, et intraverunt locum ubi erant aliqui Domini Cardinales ordinati ad audiendum eos; et cum difficultate intraverunt propter assistentiam populi et servitorum ac famulorum, qui deridendo contra eos Proclamabant et sibilabant. Proclamare, aliis notionibus, vide in Clamare 2.