Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROCURO

PROCURO, (PROCURARE) Excipere hospitio et convivio, vel procurationem consuetudinariam, seu debitam exsolvere. Histor. Episcopor. Autissiodor. cap. 58: Juris erat regalis, ut quando, Dominum Regem, vel aliquem de suis itineris occasio, seu motus propriae voluntatis ad aliquod Episcopale domicilium divertere faciebat, recipiebatur honorifice, et Procurabatur honeste. Lambertus Ardensis: Eum secum hospitari fecit, et solemniter eum et suos lautissimis Procuravit cibis et potibus. Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 11: Injungitur Ruodmanno... Legatos regios in locis nominatis euntes Procurare et redeuntes. Chronicon Mauriniacense ann. 1130: Occurrunt velociter, et jam pene ingredientem Mauriniacum D. Papam suscipiunt gaudenter, Procurantque solenniter. Utuntur praeterea Arnoldus Lubecensis lib. 6. cap. 11. Adamus Bremensis cap. 155. Rogerus Hovedenus pag. 673. Matth. Paris pag. 434. Veteres Consuetudines Floriacensis Coenobii pag. 393. S. Stephanus in Regula Grandimontensium cap. 35. Joan. Abbas in Vita B. Joannis Abb. Gorziensis num. 118. Vita S. Fulcranni Episcopi Lodovensis apud Plantavitium, Vita S. Willelmi Abbat. Roschildensis num. 28. Guillelmus Canonicus Gratianopol. in Vita Margaretae Comitissae Albonensis pag. 128. Charta ann. 1208. in Hist. Prioratus S. Martini de Campis pag. 381. 382. etc. MS.: Ou sera pris et mis en tour, Por estre à tousjours enmurés, S'il ne nous a bien Procurés. Ubi de Mendicantibus Religiosis, qui hospitio excipiuntur, sermo est.

Curare, Eadem notione, qua etiam nostri Ordonner dixerunt. Henricus Rosla in Herlingsberga: Curat honoratos, epulis reficitque perunctis.

Procurare Se, Suis expensis sibi convivium parare. Charta ann. 1202. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 88: Si ad diem festum capellae, videlicet in Assumptione B. Mariae convenerint canonici de Creceio, procurentur de communi, sicut ad haec tempora obtinuit consuetudo. Si autem canonici de capella epulari voluerint, non erit procuratio de communi, sed unusquisque de suo sua se voluntate Procurabit.

Procurare, Necessaria ad victum et vestitum praestare, suppeditare. Charta ann. 1110. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 321: Quod si forte ad tantam paupertatem redacta fuerit ecclesia illa, quod absit, ut ex reditibus ejus non possint canonici Procurari, mittet domnus abbas de eis quantos sibi videbitur, in quascumque voluerit domorum nostrarum, et ibi Procurabuntur honeste, sicut monachi nostri. Dispositio rei familiaris Cluniac. a Petro Abb. facta, apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 443: Trecenti erant vel eo amplius fratres, nec centum de propriis sumptibus domus illa Procurare valebat. Charta Odonis Abbatis S. Dion. ann. 1231. ex Cod. MS. B. M. de Argentolio: Considerantes dilectos fratres nostros apud Argentolium manentes minus sufficienter Procurari tam victu quam vestitu, etc. Charta ann. 1284. apud Kennett. Antiq. Ambrosden. pag. 304: Ipsi vicario similiter garçonem invenient ipsius obsequio deputatum, quos in omnibus suis expensis Procurabunt.

Procurare Donativis, Donis et muneribus aliquem afficere. Epistola Friderici II. Imperat. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 572: Non obmittentes ei de pulchris equis satisfacere, et aliis donativis libentissime Procurare, etc.