Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROCURO

PROCURO,² (PROCURARE) Nomine alterius ex ejus potestate agere. Charta Ludovici Regis Siciliae ann. 1342. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 471: Nos ratum et gratum habituri et firmum, totum et quicquid per eos et eorum quemlibet in solidum, nomine et pro parte nostra in praemissis actum, Procuratum et gestum extiterit sive factum.