Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROCURO

PROCURO,³ (PROCURARE) Procuratoris officium gerere. Charta ejusd. Ludovici Reg. ex Cod. MS. D. Brunet fol. 113: Vicarii et judices... advocare, Procurare et patrocinari non vocentur in causis. Statuta Johannis Episc. Trecor. ann. 1372. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1123: Mandamus officialibus nostris sub debito praestiti juramenti, ne aliquem advocatum ad Procurandum coram se admittant, nec notarium ad scribendum in curia,... quousque praestiterint juramenta. Statuta Cadubrii cap. 88: Sancimus quod cancellarius magnifici domini Capitanei non possit nec valeat Procurare, nec advocare pro aliquo contra aliquem de Cadubrio.