Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROCURO

PROCURO,⁵ (PROCURARE) Rei alicujus auctorem esse, quo sensu Galli Procurer dicunt. Litterae Innocentii III. PP. ann. 1213. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 57: Licet eidem (Arnaldo Archiep. Narbonensi) hominium feceris et fidelitatis praestiteris juramentum, nihilominus tamen, prout tibi placuit, Procurasti ut demolirentur muri et turres civitatis ipsius, etc. Vide Procuratio 2.