Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRODUCO

PRODUCO, (PRODUCERE) Litis instrumenta proferre, exhibere, Practicis nostris Produire, in Charta Caroli VIII. Reg. Franc. ann. 1489. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 237. Hinc

Productiones, Gall. Productions, vocant litis instrumenta et auctoritates. Arestum ann. 1497. apud Thomasser. in Biturig. pag. 172: An bene vel male fuerit appellatum, junctis certis gravaminibus ac Productione dictorum appellantium ad judicandum, etc.