Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROFITEOR

PROFITEOR, (PROFITERI) Confiteri, Confessionem Sacerdoti exsolvere, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 66.

Profiteri, Professionem (de qua mox) facere, in Antiq. definit. Ord. Cisterciensis dist. 4. cap. 1.

Professio, qua Monachus per votum triplex Deo sese offert. Hac enim votorum emissione palam profitetur Deo obedientiam, castitatem, et paupertatem deinceps se observaturum. S. Hieronymus in Praefat. ad Regul. S. Pachomii, de praecedentia loquens: Non aetas inter eos quaeritur, sed Professio. Professio virginitatis, apud S. Ambrosium lib. 3. de Virgin. Sancta religionis Professio, in Concilio Arelat. II. ann. 385. can. 45. Concilium Carthagin. ann. 398: Clericus Professionem suam et in habitu et in incessu probet. Canones Romanor. ad Gallos cap. 1: Virgo votata jam Christo, quae integritatem publico testimonio Professa, a Sacerdote, prece effusa, benedictionis velamen accepit. Concilium Wormatiense, ann. 868. cap. 23: Monachum ergo aut paterna devotio, aut propria Professio facit. Vide Arnobium lib. 6. Addit. 1. Capitul. cap. 35. etc. et Haeftenum lib. 4. Disq. Monast. tract. 5. disq. 2. Exstat haec professionis Monasticae formula in Polyptycho S. Remigii Remensis: Ego Rotfridus initium conversionis meae diligenter attendens, considero quod petitionibus meis primum non facilis concessus est introitus, sed diu pulsanti mihi vix hospitii locus est misericorditer attributus, in quo per paucos dies commoratus, novitiorum sum domum progressus, in qua dura et aspera mihi primum a seniore sunt praedicata, et stabilitatis meae promissio expetita, et ter in anno lecta atque tradita est regula, cum admonitione dicentis, Ecce lex sub qua militare vis, si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede. Hoc ergo videns ordinatissimum mihi atque morosum spatium adtributum, dubitationis aditum praetermitto, et ut me jam vestro corpori sociare dignemini, humiliter podesco. Ego tamen hujus regulae instituta, Domino juvante, servare promitto, et propter vitae aeternae praemium, coram Deo et Angelis ejus me similiter militaturum subjicio: ita ut ab hac die non mihi liceat colla de sub jugo excutere regulae, quia sub annali optione aut excutere licuit, aut suscipere. Et ut haec Professionis meae petitio a vobis firmiter teneatur, ad nomen S. Remigii, vel quorum hic reliquiae continentur, ac praesentis Abbatis domni videlicet Hincmari Archiepiscopi conscriptam trado. Professio infantium vide Oblati 1.

Professus Monachus, qui in Monasterio votum emisit, Religieux Profez. Arnulfus Lexoviensis Episcopus in Epist. ad Abbatem S. Ebrulfi: Pro Willelmo Monacho olim nos Fraternitati tuae semel et iterum scripsisse meminimus, ut eum in Monasterio tuo, in quo Professus est, reciperes, etc. Occurrit praeterea tom. 3. novae Gall. Christ. inter Instr. col. 245. et apud Murator. tom. 6. col. 68.